On this page
Caput 6
Caput 6
Versus 1
"Factum est igitur." RAB. ex Bed., lib. de Templo Salom., cap. 5. " Fit commemoratio egressionis de Aegypto, etc., usque ad nec Scriptura quae gratiam Novi Testamenti intimaret in Veteri."
"Anno quarto." Quarto anno regis Salomonis coepit aedificari domus: quia post expletam Christi incarnationis dispensationem in quatuor Evangeliis scriptam, misso Spiritu sancto Ecclesiae structura coepit.
"Mense Zio (ipse est mensis)." BEDA, ibidem. " Quod mense secundo, etc., usque ad unde patet quia mox peracto pascha coepit aedificare domum Domini et consecratus mystica solemnitate populus misit manus ad mysticum opus."
"Aedificare coepit." ID., ibid. " Ubi aedificatum sit templum in Paralipomenis manifestatur, etc., usque ad sed internae pacis, quam cum conditore suo haberet, compos effecta est."
"Quae praeparaverat David," etc. Paraverat enim David psallendo, paraverunt alii prophetae vaticinando locum Domino: vero scilicet Salomoni, in quo domum aedificaret, quia corda auditorum fide instituerunt, monentes ut incarnatum Dei Filium fideli devotione susciperent. Unde: "Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem: et qui metit, mercedem accipit: et congregat fructum in vitam aeternam, ut qui seminat simul gaudeat et qui metit". Quod dicit: Levate oculos vestros et videte locum qui paratus est ad aedificandam domum, et qui aedificat docendo, mercedem accipit, et congregat lapides pretiosos in vitam aeternam: ut et qui parat locum aedificio simul gaudeat et qui aedificat, id est propheta venturum praedicens: et apostolus praedicans Dominum venientem, una simul mercede potiantur.
Versus 2
"In longitudine," etc. Longitudo domus longanimitatem Ecclesiae significat, qua patienter adversa tolerat, donec ad patriam perveniat. Haec est sexaginta cubitorum, quia senarius perfectionem bonorum operum significat; quia debemus per longanimitatem ita adversa tolerare, ut per bona opera promissam patriam mereamur intrare.
"In latitudine." Latitudo charitatem significat, quae dilatato sinu mentis amicos in Deo, et inimicos diligit propter Deum donec ad pacem conversis vel funditus exstinctis, cum solis amicis gaudeat in Domino.
BEDA, ibid. "Notandum, quia triginta cubiti altitudinis non usque ad tectum templi, sed usque ad coenaculum inferius pertingebant. Aperte enim in Paralipomenis scriptum est quod altitudo centum viginti cubitorum erat, de cujus rei sacramentis aptius in sequenti tractabitur, ubi ad medium coenaculum et tertium lectionis ordo pervenerit."
Versus 3
"Porticus erat," etc. De hac in Paralipomenis ita scriptum: "Porticum vero ante frontem quae tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis cubitorum viginti". Patet ergo quia porticus ista ad orientalem templi partem facta est. Templum enim versum ad orientem erat sicut et tabernaculum: habebatque ostium ab oriente contra ostium templi, juxta Josephum, ita ut sol aequinoctialis oriens directis radiorum lineis per ostia tria, porticus, scilicet, templi et oraculi, arcam testamenti perfunderet. Templum Ecclesiam figurat, porticus quae ante templum prior lumen solis recipiebat, illam Ecclesiae partem quae Domini incarnationem praecessit: in qua patriarchae et prophetae orientem justitiae solem primi susceperunt, et nascenti Domino in carne vivendo, praedicando, nascendo, et moriendo testimonium praebuerunt.
Versus 4
"Fenestras obliquas." ID., ibid., cap. 7. "Sanctos doctores quibus mente excedentibus Deo, arcana coelestium specialius videre conceditur. Qui dum quae in occulto vident, publice pandunt, quasi suscepto lumine solis fenestrae cuncta templi penetralia replent. Unde obliquae, id est, intus latiores fuisse perhibentur: quia qui jubar supernae contemplationis vel ad momentum percipit, mox sinum cordis amplius castigando dilatat, et ad majora capessenda solerti exercitatione praeparat."
Versus 5
"Et aedificavit," etc. ID., ibid. " Haec tabulata in Evangelio ubi Dominus tentatur a diabolo, pinnacula templi vocantur, etc., usque ad quorum maximam partem uxores reliquisse completius sancti Stephani testatur historia, ubi feminas eadem religione pollentes non conjuges, sed viduas eorum appellat."
Versus 6
Versus 7
"Domus autem," etc. Haec ad illam Ecclesiae partem quae post saeculi labores et certamina ad aeterna praemia meruit introduci proprie pertinent. Nihil enim inquinatum intrabit in illam civitatem.
"Et malleus et securis." Quia hic tundimur adversitatibus et disciplina veritatis exercemur, ut illic juxta meritum locis congruis disponamur, et castigatione cessante solo amoris glutino quo ad invicem copulemur, uno impleti spiritu perfundamur. Sed quamvis dicatur: "Noe vir perfectus in generationibus suis," et: "Beati immaculati in via," et hujuscemodi, nullus vere perfectus et sine macula viam hujus vitae incedere potest. Non est enim qui faciat bonum, et non peccet. Sed secundum hujus temporis modum perfecti et immaculati vocantur, qui tunc vere perficiuntur, cum nexibus corporis absoluti ad immortalem domus Domini decorem pervenerint.
Versus 8
Versus 9
"Laquearibus." BEDA, ibid., cap. 9. "Laquearia sunt tabulata, quae magno decore composita et ornata, ab inferiori parte trabibus affiguntur, et quia ternae altitudinis domus Domini facta erat, terna habebat laquearia. Sanctis sublimioribus scilicet, quorum opus et doctrina cunctis in templo proposita, quasi longius in alto praeeminent; quicunque intercedendo, exhortando, animas infirmorum ne deficiant, protegant."
Versus 15
"Et aedificavit parietes." BED., ibid. " Intrinsecus quidem domus cedro erat vestita, etc., usque ad sed non habent quos portent."
"Parietes domus." Operiuntur cum corda fidelium amore virtutum redundant. Sicut enim cedrus perfectos significat, ita locis opportunis, celsitudinem virtutum, quibus ad eamdem pervenitur perfectionem.
"A pavimento." Teguntur omnia lignis, a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia, cum electi a primis fidei rudimentis usque ad perfectionem bonae actionis, et usque ad ingressum patriae coelestis insudant operibus bonis, cum a primis justis usque ad ultimos in consummatione saeculi omnes virtutibus student, quarum merito dicere audeant: "Christi bonus odor sumus Deo".
Versus 18
"Et cedro omnis." Cedrus insuperabilem virtutum venustatem signat, quo ligno omnis domus intrinsecus vestitur, cum corda justorum solo bonorum operum amore nitescunt.
"Habens tornaturas." BEDA, ibid., cap. 11. "Habet domus in tabulis cedrinis tornaturas suas et juncturas fabrefactas, cum electi ad invicem pulcherrima charitatis copula nectuntur, ut habeant cor unum et animam unam. Tornaturae enim quae juncturis tabularum opponuntur, ut unum tabulatum fiat ex omnibus, officia sunt charitatis quibus sancta fraternitas copulatur, et in unam Christi domum toto orbe terrarum componitur."
Versus 20
Versus 21
Versus 23
"Cherubim de lignis." ID., ibid., cap. 13. "Angelicae dignitatis vocabulum est, et dicitur singulariter cherub, pluraliter cherubim. Per cherubim ergo angelica ministeria quae conditori semper assistunt in coelis, possunt intelligi.-- "Olivarum."Quia angeli gratia spirituali sunt uncti, ne unquam arescant ab amore Dei, quos luce coelestis sapientiae mox ipse qui creavit, implevit, unde et cherubim dicuntur, id est, multiplicata scientia, vel scientiae multitudo. De lignis olivarum sunt facti, quia lucem nobis scientiae tribuunt, juvante flamma charitatis Dei, quae per Spiritum diffunditur in cordibus nostris."
"Decem cubitorum." BEDA ibid. "Decem cubitorum altitudinis sunt, quia denario aeternae vitae fruuntur, habentes inviolatam conditoris imaginem, servata sanctitate et justitia, et veritate in qua conditi sunt. Denarius enim decem obolis constat, et continere in se regis nomen et imaginem consuevit. Ideo figurae regni coelestis congruit, ubi angeli in imagine conditoris ad quam facti sunt, semper manent, et electi homines, imaginem quam peccando amiserunt, recipiunt, unde: "Cum apparuerit, similes ei erimus et videbimus eum sicut est"."
Versus 24
Versus 25
"Decem quoque cubitorum." BEDA, ibid. "Alti sunt decem cubitis, quia per observantiam Decalogi Deo serviendum praedicant, quia Deo fideliter servientes aeterni regni denario remunerandos esse ostendunt."
Versus 27
Versus 28
"Texit quoque cherubim." Circumdati sunt auro, quia praeclaris scriptorum suorum operibus confirmata est auctoritas testamentorum, manifestata autem per orbem cognitio est divinarum Scripturarum, vel interna gloria coelestium agminum. Utrumque enim cherubim et angelos, scilicet et testamenta significat.
Versus 29
"Sculpsit variis coelaturis." BEDA, ibid., cap. 14. " Sculpuntur parietes torno, etc., usque ad longo usu virtutum exercitata didicit."
"Et palmas." ID., ibid. "Palmas facit, cum memoriam aeternae remunerationis sanctorum mentibus infigit, ut eo minus ab arcae justitiae cadant, quo mercedem justitiae semper ante oculos habent."
"Et picturas varias." Facit picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes, cum omnes multifarias virtutum operationes fidelibus tribuit, viscera scilicet misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, etc., "super omnia autem charitatem, quae est vinculum perfectionis". Hae virtutes, cum in tantam electis consuetudinem venerint, ut naturaliter insitae videantur, quid aliud quam quia ut picturae domus Domini prominentes de pariete exeunt? Quia verba et opera veritatis non adhuc ab aliis extrinsecus discunt, sed sibimet infixa radicitus parata semper ab intimis cordis, quae sunt agenda vel docenda proferunt. Diximus autem quod pavimenti aequalitas, humilem concordiam fraternitatis significat: ubi cum sint Judaei vel gentes, barbari et Scythae, liberi et servi, nobiles et ignobiles: cuncti se in Christo esse fratres, et eumdem patrem habere in coelis gloriantur. Concordissima enim humilitas supernorum civium nulli dubia est. Texit ergo Salomon pavimentum domus auro in oraculo intrinsecus, et in templo extrinsecus: quia Christus angelos et animas justorum in coelis, plenario dono perfectionis implevit, et peregrinantes in saeculo cives patriae coelestis, signaculo dilectionis aeterno, a mortalium vilitate secrevit. Unde: "In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem".
Versus 31
"Postesque angulorum." Postes habent angulorum quinque, quia non solum animas electorum aula coelestis recipit, sed et corporibus immortali gloria praeditis in judicio fores aperit, quinque enim sunt corporis sensus. Vel uterque postis oraculi altus est quinque cubitorum, quia solis illis supernae patriae introitus panditur, qui omnibus corporis et cordis sensibus Domino serviunt: corporis scilicet cum per eos aliquid pro illa agunt; cordis vero, cum sobrie, et juste, et pie cogitant de eis per ipsos corporis sensus agere decernunt.
Versus 33
"Fecitque in introitu." Sicut ingressus oraculi quo ad arcam Domini cherubimque pervenitur, introitum coeli significat, quo ad visionem Dei supernorumque civium nos introduci desideramus: ita introitus in templum, primordia nostrae conversionis ad Deum, quando in praesentem Ecclesiam intramus. Iste ingressum nostrum ad fidem, ille designat ad spem. Unde postes hujus introitus quadrangulati sunt propter quatuor Evangelii libros, quorum doctrina in fide veritatis erudimur.
Versus 34
"Altrinsecus." Quia ad invicem respiciunt, ut una sine altera haberi non possit. Exterius ostium dilectio fraterna, interius divina: quia illa prior tempore, haec sublimior dignitate: et per illam ad hanc intratur: quia in amore proximi discitur, qualiter conditor debeat amari.
"Et utrumque ostium." BEDA, ibid. " Quia in utraque dilectione duo sunt principaliter observanda, etc., usque ad quia exstinctis peccatis omnibus ad littus et soliditatem virtutum transeamus."
BEDA ubi supra. " Notandum quod in egressu oraculi duo dicuntur fuisse ostia, etc., usque ad aliud mysterii dispensationem praefigurans."
"Et se invicem." Vel ostium quod se invicem tenebat aperitur, cum per ministerium praedicatoris discernitur quid proprie ad cognitionem fidei, quid ad vivendi castitatem pertineat, quae utraque nequeunt separari, et quod parum sit, proximorum mala tolerare, et eis bona non commodare, cum haec certissime soleant in corde perfectorum indissolubiliter permanere.
Versus 35
"Et sculpsit cherubim." Haec supra exposita sunt, quia in parietibus domus, et in ostiis interioribus eaedem picturae vel caelaturae factae sunt; quia eadem arcana fidei, spei, et charitatis, quae sublimes et perfecti sublimiter capiunt, et quae omnes electi plene in aeterna visione percipiunt, etiam catechizandis rudibus pro suo cuique captu discenda et confitenda traduntur, ut sacris initiati mysteriis, quandoque ad capienda ea quae pie crediderunt, proveniant.
Versus 36
"Aedificavit atrium." BEDA ubi supra, cap. 16. " De interiori atrio breviter loquitur, etc., usque ad unde sequitur: "Aedificavit atrium interius tribus ordinibus"."
"Et uno ordine." Unus ordo lignorum cedri bona est operatio sine corruptione simulationis exhibita, sine cujus adjectione fides, spes, et charitas vera esse non potest. Ligna enim cedri propter odoris gratiam et imputribilem naturae potentiam, perseverantiam, et famam piae actionis designant. Usque ad hoc atrium universi conscendunt electi, qui fide, spe, charitate et opere, Deo placere appetunt, hoc alta meritorum gratia transcendunt perfecti, cum in tanto virtutum culmine proficiunt, ut dicere auditoribus possint: "Imitatores mei estote sicut et ego Christi" ; et: "Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis saecularia".
Versus 38
"Ipse est mensis." BEDA ubi supra. " Quaeritur quomodo dicatur domus Domini in mense octavo perfecta in omni opere suo, etc., usque ad unde David Psalmum pro octava intitulavit, quem pro metu judicii cantavit, dicens: "Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me Psal. VI)"."
"Aedificavitque eam." Quia Ecclesia toto hujus saeculi tempore, quod septem dierum circuitu peragitur, ex electis construitur animabus: et in fine saeculi suum incrementum ad finem perducit. Vel ob significationem gratiae spiritualis, per quam Ecclesia, solum ut sit Ecclesia, percipit: quia sine donis Spiritus, nemo fidelis effici, vel fidem servare, vel merito fidei ad coronam justitiae potest pervenire.