On this page
Caput 7
Caput 7
"Domum autem mulieris vi." BED., lib. de templo Salom., cap. 17. " Ecclesiae, scilicet praesentis, pro qua Christus vir suus morte gustata surrexit, etc., usque ad Aes enim est valde durabile et sonorum."
Versus 15
"Et finxit." BED. ubi supra, cap. 18. " Columna ante fores templi decem et octo cubitis alta est, etc., usque ad a recta via qua ad promissam patriam gradimur, ulla in parte declinemus."
"Decem," etc. Ter enim seni decem et octo faciunt: tria, scilicet ad fidem pertinent propter Trinitatem; sex ad operationem, quia sex diebus factus est mundus, tria per sex multiplicantur, cum justus ex fide vivit et cognitionem piae fidei cumulat exsecutione bonae actionis.
"Et linea." BEDA, ibid. "Norma apostolicae institutionis ambit columnam utramque, cum doctor Judaeis vel gentibus praedicare missus, ea tantum facere curat et docere, quae per apostolos accepit et didicit Ecclesia. Nam qui aliter docere, vivere vel praedicare voluerit, et apostolica decreta spernere vel pro libito suo nova statuere, non est columna in templo Dei: quia dum apostolica instituta sequi contemnit, vel exilitate inertiae, vel elationis grossitudine duodecim cubitorum lineae non convenit."
Versus 18
"Et duos." ID. "Videntur malagranata facta esse in circuitu capitellorum a parte inferiori, et ex ipsis malisgranatis oriri retiacula: quibus capitella ex parte aliqua tegerentur, signatur quod virtutes ex virtutibus nascuntur, et quod sancti "ambulant de virtute in virtutem"."
ID., ibid. " Duo ordines erant retiaculorum in gyro capitelli, etc., usque ad et in eis quae intelligimus late patet."
Versus 19
Versus 20
"Et rursum" BED. ubi supra. " Quorum scilicet factura perennis regni sublimitatem designat, etc., usque ad sed quia illa societas utriusque populi fidelibus tribuitur, recte subjungitur: "Malogranatorum.""
Versus 23
"Fecit quoque." ID., ibid. " Hoc mare in figuram baptismi factum est, etc., usque ad cum hunc in vinea laborantibus dandum esse praedixit."
"A labio usque ad labium." Quia a primo baptizato in nomine Jesu Christi usque ad ultimum qui in fine saeculi crediturus et baptizandus est, omnis fidelium chorus, eamdem veritatis viam ingredi, et communem debet sperare a Domino justitiae coronam.
"Quinque cubitorum." Quia quidquid visu, auditu, gustu, odoratu, tactuque delinquimus, gratia Dei nobis per ablutionem vivifici fontis relaxat. Sed non sufficit praeteritorum remissio peccatorum, nisi quis deinceps bonis studeat operibus; alioquin diabolus qui exierat de homine, si hunc a bonis operibus vacare viderit, multiplicius redit, et facit novissima illius pejora prioribus; unde subditur:
"Et resticula triginta cubitorum cingebat illud." Disciplina coelestium praeceptorum qua a voluptatibus religamur; unde: "Funiculus triplex difficile rumpitur", quia observatio mandatorum quae in cordibus electorum fide, dilectione, spe supernae retributionis firmata est, nullo potest obstaculo dissolvi. Resticula mare ambit, cum sacramentum baptismi quod accepimus, piis operibus munire studemus. Haec triginta cubitorum est, quinquies enim seni triginta faciunt. Senario autem in quo Dominus hominem fecit, cum non esset, et refecit cum periisset, bona operatio nostra figuratur. Et sex per quinque multiplicantur, ut ad triginta perveniant, cum omnes corporis sensus divinis subjungantur imperiis.
Aliter: ter deni faciunt triginta, et genus humanum post diluvium de progenie trium filiorum Noe latitudinem totius orbis implevit. Sem quippe Asiam, Cham Africam, Japhet soboles Europam et insulas maris obtinuit. Et quia baptismi mysterium cum exsecutione operum et spe coelestium cunctis erat nationibus ministrandum, resticula triginta cubitorum, mare in quo baptismus figurabatur, cingebat. Sed et hic dicendum, quod Dominus cum esset triginta annorum venit ad baptismum, qui quoniam suo baptismate quod tricenarius accepit baptismum nostrum consecravit, recte mare, quod nostrum baptismum figurabat, triginta cubitorum restis circumibat, ut significaretur dono illius qui baptismum sine peccato subiit, baptismum nobis in eum credentibus in remissionem peccatorum dedicari.
Versus 24
"Et sculptura." Cum praedictum sit, quod resticula triginta cubitorum mare circumierit, et nunc addatur quod sculptura haec subter labium posita, decem cubitis ambierit, patet quia vas erat in modum phialae expansum et diffusum, quod a triginta cubitis circuitus quos habebat in labio, usque ad decem est coactum. Sculptura autem histriata est quae aliquas rerum historias imitatur. Unde per sculpturas histriatas quibus mare circumdatur exempla priorum temporum signantur, quae nobis sunt intuenda, ut videamus quibus operibus ab initio sancti Deo placuerunt, qua obstinatione iniqui in sceleribus perduraverunt, quanta infelicitate reprobi perierunt. Quomodo in exordio nascentis saeculi Cain ob malitiam invidiae damnatus, Abel justitiae merito coronatus, Lamech ob adulterium et homicidium maledictus, Enoch ob gratiam pietatis ad paradisum reductus, Cham post diluvium ob impietatem detestatus, Sem et Japhet pro obsequio reverentiae perpetua benedictione donati, Abraham fidei merito haeres divinae promissionis effectus, caetera gentium multitudo pro infidelitate relicta. Adveniente quoque in carne Domino, Judaea pro perfidia repulsa, gentilitas gratia ad salutem reducta, et hujusmodi, quae in utroque testamento solerter considerata studiosis prosunt. Ideo forsitan duo sunt ordines sculpturarum histriatarum in mari aeneo, ut qui fonte baptismatis imbuti sunt, utriusque testamenti auscultent historias: ideo decem cubitorum erant in gyro, ut quoscunque in eisdem historiis deditos jussis coelestibus obedire, et tota intentione ad superna praemia suspensos prospexerint, imitari contendant.
Versus 25
"Duodecim." BED. ubi supra "Apostolus evangelistas, imo omnes verbi ministros; unde: "Non alligabis os bovi trituranti,"etc.. Hi mare sibi superimpositum portant, cum apostoli eorumque successores, injunctum sibi Evangelii officium prompta devotione implent."
"E quibus tres." Quia in universis quadrati orbis partibus fidem praedicant Trinitatis. Hinc quoque apostoli duodecim, id est quater terni sunt electi, ut fidem et confessionem Trinitatis per quatuor mundi plagas evangelizantes, baptizarent omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quorum et successorum suorum verba, actus et passiones facile in praesenti videre et cognoscere legendo valemus. Quae vero illos in futuro maneat gloria retributionis, nondum videre possumus.
Versus 26
"Grossitudo." BED. ubi supra. "Qui lavacrum baptismi ad salutem et vitam suscipit, fidem et spem et charitatem debet habere, sine quibus nemo potest recte operari; unde subjungitur, "Grossitudo."Quia robore fidei, spei, et charitatis munitur perceptio baptismi, neque aliter proficuum esse accipientibus ostenditur, nisi harum virtutum firma certitudo mentem accipientium et corpora confirmet."
Versus 27
ID., ibid. "Mille perfectionem significat, quia denarium quadratum solidum facit. Decies enim decem, centum faciunt, quae figura jam quadrata, sed adhuc plana. Verum ut in altitudinem surgat et solida efficiatur, multiplica centum per decem, et fiunt mille. Quo numero stabilis et velut quadrata justorum conscientia signatur. Quocunque enim infertis quadratum, stabit, sic animus electorum nulla tentatione a statu rectitudinis inclinatur."
"Et fecit." ID., ibid., cap. 20. " Multifarie multisque modis eadem nostrae salutis sacramenta figurantur, etc., usque ad divino fecit amore fervescere."
ID., ibid. " Quod ad portandos luteres decem bases sunt factae, etc., usque ad sed uno eodemque nomine Deum Patrem propter unius donum Spiritus invocantes."
"Quatuor cubitorum longitudinis." ID., ibid. "Quaternorum cubitorum erat longitudo et latitudo basium, quia praedicatores, sive adversa mundi, et longitudinem exsilii, et laborum praesentium foris tolerent, sive cor in dilectione Dei et proximi interna exsultatione dilatent, semper virtutibus student, prudenter scilicet inter bona et mala discernentes, fortiter adversa sustinentes, cor ab appetitu voluptatum temperantes, justitiam in operatione tenentes."
Versus 29
Versus 30
"Et quatuor rotae." BEDA, ibid. " Quatuor Evangeliorum libri, etc., usque ad eos ab imis sustollunt et velut immissis rotis axes a terra basim altius sublevant."
"Humeruli." ID., ibid. "Qui rotis antepositis ne ab axe dilabi possent obsistebant, praeconia sunt prophetarum, quibus evangelica et apostolica Scriptura, ne cui legentium in dubium veniat, confirmatur; unde: "Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes,"etc.. Unde et Marcus ait: "Initium Evangelii Filii Dei sicut scriptum est in Isaia propheta;"et Matthaeus: "Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur Scriptura prophetarum"."
"Contra." ID., ibid. "Quia omnis Scriptura prophetica sibi est consentanea, sicut uno spiritu condita. Quatuor autem fuere per bases singulas humeruli juxta scilicet numerum rotarum, non quod quatuor sint tantum libri prophetici, sed omnia quae locuti sunt prophetae quatuor Evangeliis testimonium praebuere, ut ex consensu utriusque Testamenti una fifides et dilectio Christi nostra omnium corda firmaret."
Versus 31
Versus 37
"In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque," etc. BED., ibid. "Quare decem bases sint factae et totidem luteres suppositi, dictum est supra; quod vero una erat mensura sculpturaque consimilis omnium basium vel luterum, non ea significatione factum est, quod aequalia possint esse omnium merita doctorum; sed quia eis est una fides Evangelii, qua instruuntur, unum sacramentum baptismi quo abluuntur, unus idemque Spiritus quo omnes consecrantur, quamvis habeant diversas donationes in ipso Spiritu, qui dividit singulis prout vult."
Versus 38
"Quadraginta batos capiebat luter unus," etc. ID., ibid "Quadraginta magnam perfectionem significat, quia quater deni faciunt quadraginta, decem autem sunt praecepta quibus nostra omnis operatio praefixa est in lege Dei. Quatuor vero Evangeliorum libri, in quibus per dispensationem Dominicae incarnationis, coelestis patriae nobis patefactus est introitus, et quia omnes qui ad mysterium baptismi pertinent, cum fide et sacramentis Evangelii, fructum debent rectae operationis ostendere, singuli luteres in quibus holocausta lavabantur, quadraginta batos capiebant."
"Eratque." ID., ibid "Quod supradictum est: "pariterque habebat unum cubitum et dimidium,"et utrum ibi amplitudinem an altitudinem significaret, non adjecit: videtur quod fundum ipsius luteris hujus esse amplitudinis voluerit intelligi, quod ex mensura basis in qua positus erat quisque luter, facillime conjicitur, quod ita describitur: "In summitate autem basis erat quaedam rotunditas unius et dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter superimponi posset."Latitudo ergo fundi in luteribus unius erat cubiti et dimidii. Ipsa vero capacitas luterum quatuor habebat cubitos, sed utrum in altitudine, an in amplitudine, an in utroque, dicat qui noverit."
Versus 39
Versus 46
Versus 48
"Fecitque Salomon omnia vasa in domo," etc. ID., ibid. "Superius dixit Hiram fecisse Salomoni omnia vasa, nunc Scriptura subjungit eadem fecisse Salomonem. Salomon enim fecit dictando, Hiram operando."
"Altare aureum." ID., ibid. " Corda perfectorum internae charitatis et castitatis luce coruscant, etc., usque ad sed solummodo lacrymarum et orationis ei vota pro desiderio regni coelestis offerunt."
ID., ibid. cap. 22. " Altare thymiamatis Moses fecit, etc., usque ad unde qui in vinea magni patrisfamilias laborant, denario numerantur."
Versus 49
"Quasi lilii." ID., ibid. "Hoc videtur dicere, quia suprema pars candelabrorum in modum repandi lilii erat efformata"
Versus 50
Versus 51
"Perfecit omne opus." ID., ibid. "Dum status saeculi geritur, facit quidem opus domus Domini, sed nondum perficit, quia corda electorum Dominus, ut bona operentur, inspirat et adjuvat; nullum tamen in hac vita commorantem absque peccato esse tribuit. Namque hoc futurae beatitudini reservat. Perficit vero omne opus templi Salomonis et dedicacationi aptum reddit, cum noster pacificus in die novissima electos resurrectionis immortalitate glorificat, et aeternum perducit ad regnum. Unde templum septem annis aedificatum, octavo autem perfectum ac dedicatum est. Cui tempore convenit quod sequitur:"
"Et intulit quae sanctificaverat." ID., ibid. "Sanctificaverat David pater Salomonis argentum, cum Deus Pater eloquentes gratia sui Spiritus ad loquendum verbum Dei confortat. Sanctificat aurum, cum naturali ingenio praeditos ad intelligendam legem illuminat. Sanctificat etiam vasa, cum omnibus Ecclesiae filiis Spiritus sancti gratiam largitur. Haec sanctificata Salomon infert in templum, cum Dominus peracto judicio doctorum et caeterorum fidelium coetum in gaudium coelestis regni introducit."
"Reposuitque in thesauris domus Domini." ID., ibid. "Quia deos suos abscondit in abdito vultus sui a conturbatione hominum. Multi sunt thesauri in una domo Domini, quia in una Ecclesia sancti meritis distant. "Et una est patria coelestis, quamvis in ea stella a stella differat in claritate". Quod utrumque distributor praemiorum demonstravit, cum ait: "In domo Patris mei mansiones multae sunt"."