Caput 8
Caput 8
Versus 6
Versus 8
"Cumque." ID. " Hoc manifestius, etc., usque ad si prominentes ultra ostium vectes producendis ad claudendum ostiis locum non darent."
"Qui et fuerunt." In Paralipomenis dicitur: "Fuit itaque arca ibi usque ad praesentem diem:" quod a historiographo additum est, significante usque ad tempora aetatis suae eam ibi permansisse, quod non Esdra potest intelligi, quia jam erat incensum templum, sed de Nathan vel aliquo prophetarum, a quibus omnia gesta suorum temporum scripta esse creduntur.
Versus 10
"Nebula implevit domum Domini, et non poterant." ID. "Id est, synagogam implevit, quia eorum mentes infidelitatis caligo replevit, et sacerdotes propter nebulam ministrare non poterant, quia dum mysticos sensus litterae velamine coopertos, et nativitatis Christi sacramenta investigare despiciunt, debitum fidei suae ministerium per nebulam erroris perdiderunt, ita ut exigentibus meritis non agnoscant cultum credulitatis, quibus in nebula doctrinae suae Dominus de se etiam aperta narravit. Sed quia auditorum mentes infidelitatis caligo impleverat, quasi emissum solis radium nebula interjacens abscondebat."