Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Versus 2

"Seditione." A Paulo et Barnaba, contra illos, qui haec dicebant.

"Statuerunt." RAB. " Scilicet hi qui descenderant de Judaea, etc., usque ad ad fidem venisse probatur."

Versus 6

"Conveneruntque apostoli." ID. "Hic datur exemplum faciendi conventus, ad discernenda ea quae fidei sunt necessaria."

Versus 7

"Per os meum." ID. "Non alterius ex apostolis, quasi dicat: Qui primus praedicavi gentibus, primus ab eis jugum legis excutiam. Nam eunucho nullus apostolorum praedicavit: sed Philippus diaconus, et gratuito impletus est dono."

Versus 9

"Fide purificans." CHRYS. "A sola fide, inquit, illa assecuti sunt, et non operibus vel circumcisione. Etenim haec non dicunt solum pro gentibus rationem reddentes, sed etiam illos a lege abducere cupientes: verum jam hoc nondum dicunt."

Versus 12

"Tacuit autem omnis multitudo." Notandus ordo loquendi vel loquentium, quia singulis loquentibus tacent, primum Petro.

Versus 13

"Et postquam," etc. CHRYS. " Hic erat episcopus Ecclesiae Hierosolymitanae, etc., usque ad ubi scilicet et finem imponit operibus."

Versus 16

"Revertar et reaedificabo," etc. Revertar ad gentes, quas prius dixerat ingredi vias suas, cui sensui firmando Jacobus testimonium intulit. Hoc aperte testimonium concordat verbis Simonis.

RAB. "Umbra legis, quae traditionibus Pharisaeorum corrupta, Domino revelante, id est Domino in carne apparente, per gratiam est erecta, ut non tantum Judaei, sed etiam gentes nomen ejus requirant."

Versus 17

"Super quas invocatum." ID. "Secundum illud: "Invocabunt sacerdotes nomen meum super filios Israel"; et alibi: "Moyses et Aaron sacerdotibus ejus", etc."

"Invocatum est." Pro futuro, more prophetico.

Versus 19

"Ego judico." RAB. "Recte judicandum erat, quod trium testimonio firmatur, duorum apostolorum et prophetarum."

Versus 20

"Et suffocatis." Suffocatum est morticinum, de quo Ezechiel dicit: "Omne morticinum et captum a bestia de avibus et pecoribus, sacerdotes non comedant". Hoc praeceptum convenit servare illis, qui uncti sunt oleo spirituali, ne comedant illud, cujus sanguis non est effusus, quod epistola apostolorum servandum decrevit.

"Et sanguine." RAB. " Effusione humani sanguinis, etc., usque ad sed ut casti sint et abstineant."

Versus 22

"Tunc placuit." ID. "Dicente Petro narrantibus Barnaba et Paulo, judicante Jacobo Jerosolymorum episcopo, merito placuit sententia."

"Placuit mittere Antiochiam." Missi a Christo legati suos possunt mittere legatos.

Versus 23

"Apostoli et seniores." Apostolorum communis titulus praeponitur, ne aliqua dissensionis relinquatur occasio.

"Fratribus ex gentibus." RAB. "Primum styli beneficium est, quod apostoli gentiles vocant fratres, id est unius Dei filios."

"Salutem." Eclipsis, quia latitudine charitatis omne verbum angustius est, et ideo nullum verbum ponitur, ut omnia simul bona eis velle intelligantur.

Versus 24

"Evertentes animas." In Graeco: "Evertentes animas vestras, dicentes: Circumcidi oportet, et observare legem quibus non mandavimus."

Versus 28

"Visum est." Id est placuit.

"Spiritui sancto." Qui arbiter suae potestatis, ubi vult spirat, et quae vult loquitur.

"Spiritui sancto." RAB. "Et nobis humano quidem sensu, sed sano."

"Et nobis." Non tamen solum voluntate nostra, sed instinctu ejusdem Spiritus.

"Quam haec necessaria." RAB. "Haec necessaria sunt sine quibus non est salus, sed circumcisio necessaria non est: verum ea quae vobis fieri non vultis, alii ne faciatis."

Versus 29

"Ut abstineatis vos," etc. TERT. " Propterea igitur quoniam utraque species, etc., usque ad quorum munditia magis ad Deum pertinet, quam intestinorum."

Versus 34

"Visum est autem" RAB. "Materia est futuri sermonis: "Solus autem Judas abiit Jerusalem.""

Versus 39

"Dissensio." Non in hoc delinquebant, quia non omnis commotio est peccatum, sed irrationabilis, et quae juste non fit.

"Assumpto Marco." Hic erat affinitatis vinculo conjunctus Barnabae, unde et leguntur fuisse consobrini. Barnabas a Paulo dimissus, patriam insulam repetiit, et nihilominus opus Evangelii sibi injunctum exercuit.

Versus 40

"Electo Sila." RAB. "Ad hoc remanere eum fecit Dominus, juxta illud: "Visum est autem Silae ibi remanere,"ut Paulo cooperaretur sicut Marcus Barnabae. Fuit enim in hoc divinum consilium."

PrevBack to TopNext