Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

Versus 1

"Viduae filius." RAB. "Vel Judaeae. Eam vero fuisse genere Judaeam, apparet ex hoc quod ait "patre gentili"fuisse oriundum."

Versus 3

"Et circumcidit." ID. "Timotheum circumcidit pro scandalo Judaeorum, ne legem Moysi videretur damnare, sed eam quasi non necessariam gentibus non imponere. Titum non circumcidit, ne occasionem circumcidendi acciperent gentes ab eo. Et quod est quod dicit: "Sed propter subintroductos fratres falsos,"etc."

Versus 4

"Custodire dogmata, quae erant." ID. "Non praedicabant quod ipsi fecerant, sed id quod propter voluntatem Dei apostoli decreverant. Et est exemplum recte docendi etiam quod non feceris. In figura hujus facti feminalibus induebantur sacerdotes, velut seminaturi opus non autem tanquam facturi."

Versus 5

"Et ecclesiae quidem," etc. ID. "Hoc es superioribus capitulis saepius expositum, cum diximus hujusmodi sententia superiorem claudi narrationem, et initium fieri sequentis."

Versus 7

"Tentabant ire." ID. " Permittuntur apostoli velle, sed non ire, etc., usque ad Lucas in Bithynia, etc."

Versus 9

"Vir Macedo." Angelus illius gentis assimilatus viro Macedoni, proprietate linguae, vel forma speciali, vel judicio verbi.

"Adjuva nos." RAB. "Hoc ex persona hominis dictum, non enim angeli humano auxilio indigent. Vel hoc dicit angelus propter illos quibus praesidet, ut baptizentur et salvi fiant."

"Adjuva nos." Ostendit Macedones vel angelos a Deo inspirari, vel aliquos doctores coepisse doceri.

Versus 11

"Samothraciam." Thracia, Neapolis et Philippi, civitates sunt.

Versus 12

"Aliquot, conferentes." In quibusdam libris invenitur: Conferentes verbum Domini die sabbati.

Versus 14

"Purpuraria." Regina induta regali purpura vel purpurae textrix, vel purpuram vendens, significat Ecclesiam quae purpuram vendit, dum sanguinem pro Christo fundit, ut vita mercari possit. Purpura recte sanguinem colore et natura designat, quia de sanguine conchyliorum est confecta. Lydda apostolum, cum sociis suis domum intrare coegit: quia repulsam praedicationem a Judaeis Ecclesia devoto corde suscepit.

Versus 15

"Coegit nos." RAB. "Hic datur exemplum vel duo exempla dantur: unum hospites cogendi, alterum ad nuper conversos intrandi."

Versus 17

"Subsecuta Paulum." ID. "Quamvis obviasset, non in facie, sed post eos clamat femina, servans pudicitiam."

Versus 23

"Miserunt eos in carcerem." ID. "Per hoc major virtus est liberantis. Ad idem spectat et quod sequitur: "Misit in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.""

Versus 25

"Media autem nocte," etc. Orandum est media nocte et in periculis servanda diligentia orationis.

Versus 26

"Terrae motus factus est magnus," etc. Devotio orantium et virtus orationis exprimitur, quia illis in carcere hymnos canentibus, laus eorum terram movet: carceris fundamenta concutit, ostia aperit, catenas vinctorum solvit.

Versus 29

"Procidit," etc. RAB. "Propter potentiam et scientiam: potentia, quia terraemotu ostia sunt aperta: scientia, quia cognovit Paulus cur se vellet interficere: ideo prae omnibus Paulo et Silae procidit ad pedes."

Versus 33

"Lavit plagas eorum." BED. "Pulchra rerum varietas. Quibus plagas vulneris lavit, per eos plagas criminis amisit."

"Continuo." RAB. "Velocitas obedientiae signatur. Nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia."

Versus 34

"Cumque perduxisset, apposuit eis mensam," etc. ID. "Optimum utriusque exemplum: ingressus domus, et mensae appositio."

PrevBack to TopNext