Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

Caput 17

Versus 4

"Et de colentibus gentilibusque." Id est, et de his qui gentilem ritum Judaismo mutaverunt, et de his qui gentiles permanserant multi ad Christum confluebant.

RAB. "Prima causa malitiae est quod ii sint de vulgo; secunda quod et mali erant prae vulgo."

Versus 6

"Trahebant Jasonem." BED. "in Graeco: "Jasonem et quosdam alios fratres."Unde intelligendum est Jasonem fratrem et fidelem fuisse."

Versus 7

"Regem alium." RAB. "Praeter Caesarem. Hoc contra decretum Caesaris erat, unde in Evangelio: "Omnis qui se regem facit, contradicit Caesari". Apostoli vero contradicebant Christum regem esse Judaeorum, id est confitentium, unde et Judaei ipsum Christum accusabant."

Versus 13

"A Paulo." Qui erat dux verbi: et ideo postea solus dimissus est, ut iret de Macedonia ad mare.

Versus 15

"Profecti." RAB. "Ab Athenis fratres illi qui duxerunt Paulum, profecti sunt. Quidam de Sila dictum putant et Timotheo, quod de Macedonia ad Paulum profecti sint."

Versus 18

"Epicurei." ID. "Vocantur sic ab auctore suo, qui dicitur voluptatis assertor. Stoici Graece, Latine elementa; qui contendebant paria esse peccata, id est omne peccatum uniforme esse."

"Quid vult seminiverbius." Seminiverbius est qui verbum seminat; vel seminiverbius, id est sermologus; quia semen est verbum Dei; unde: Si vobis seminavimus, etc.

AUG. "Legimus Paulum apostolum dictum fuisse seminatorem verborum, quod dictum est ab irridentibus, sed non respuendum a credentibus; erat quippe seminator verborum, sed messor morum. Et nos, licet parvuli, nec illi comparandi in agro Dei (quod est cor vestrum) seminamus verbum Dei, exspectantes uberem frugem, vel fructum de moribus vestris."

"Alii vero." RAB. "A Judaeis audierunt vocabulum daemoniorum esse abominabile, et ideo huic abominationi comparant doctrinam Pauli; vel Judaei sunt qui hoc dicunt, id est sadducaei."

Versus 19

"Ad Areopagum." RAB. "Nomen est curiae apud Athenas, dictum ab idolo Martis, quod apud eos Arios vocatur."

Versus 22

"Viri Atheniensis," etc.

Versus 23

"Quod ignorantes colitis, hoc annuntio." Respondet ad hoc quod dixerant vel praemiserant: "Nova quaedam infers," quasi dicat: Nova quae infero inter vetera vestra habetis. Hoc autem dicit ad persuadendum, ne quasi nova refutent sua verba.

"Ignoto Deo." RAB. " Id est, vero Deo, quem nemo novit ut est, etc., usque ad quod tacetur, vel simpliciter scriptum erat: "Ignoto Deo.""

Versus 24

"Deus, qui fecit mundum." Nota ordinem hujus disputationis, quia primo unum Deum auctorem mundi omnium docet esse, in quo vivimus, movemur, et sumus, cujus et genus sumus: ut non solum pro luce et vita, sed etiam pro cognatione generis, diligendus ostendatur.

Versus 26

"Ex uno omne genus hominum." In Graeco: "ex uno sanguine," quia sanguis propaginem carnis designat, et per carnem homo intelligitur.

Versus 28

"In ipso enim vivimus." AUG. " Quia id operatur in nobis, quod "vivimus, movemur et sumus,"etc., usque ad quia quid non ex ipso de quo dicitur: "Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia" ?"

"Sicut et quidam vestrorum poetarum." His qui prophetas non recipiebant, non Moysi, non Isaiae, vel alicujus prophetarum, sed auctorum suorum loquitur testimonium, versum Arati ponens, et de falsis eorum quibus contradicere non poterant, suam veritatem conservat et confirmat.

"Ipsius enim," etc. De Arato poeta hoc sumptum est testimonium, non de divina pagina, ne nova videatur inferre.

Versus 29

"Genus ergo," etc., "non debemus."

RAB. "Homo in medio est, habens Deum superiorem, aurum ex argentum, cum caeteris hujusmodi inferiora, quae non debent ei comparari."

Versus 30

"Despiciens Deus." ID. "Id est, ignoscens ut venialia, et tunc despiciens, id est, indigna judicans sua notitia."

Versus 31

"Fidem praebens omnibus." ID. "Resurrectionis suae exemplo: vel statuit judicare, et post sic jungendum est, fidem praebens omnibus quod resurgent."

Versus 34

"Dionysius." BED. "Hic est Dionysius qui, postea episcopus Corinthiorum ordinatus, bene rexit Ecclesiam, ad cujus utilitatem etiam multa reliquit volumina, cognomen a loco cui praeerat accipiens. Areopagus est Athenarum curia, nomen trahens a Marte, qui Graece Arios dicitur, pagus, villa."

PrevBack to TopNext