Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

Caput 18

Versus 2

"Eo quod praecepisset Claudius discedere omnes." BED. "Hoc Josephus nono anno Claudii factum narrat. Suetonius dicit quod Claudius Judaeos Roma expulit."

Versus 3

"Sceno factoriae artis." ID. " Quasi exsules et peregrini tentoria sibi quibus in via utantur aedificant,etc., usque ad et a ventis insidiarum verbo et opere defendit."

Versus 6

"Sanguis vester." CHRYS. "Hoc facit, ut non solo verbo terreat, et vehementius disserit, utpote multis persuasis."

Versus 7

"Titi Justi, colentis Deum." Titus Justus aut proprium nomen viro fuit, aut merito justitiae sic cognominatus est. Non fuit hic Titus discipulus Pauli cui ipse Epistolam scripsit, et Cretae episcopum ordinavit; cum quo et Barnabas ascendens Jerosolymam, contulit Evangelium cum apostolis, inquirens in concilio eorum an recte praedicaret per baptisma fidei gentes sine circumcisione salvari, non quia ipse de hoc dubitaret, sed ut mentes dubitantium apostolorum auctoritate confirmaret.

Versus 15

"Si vero quaestiones sunt de verbo." Nunc nimirum declarato et narrato, id est Evangelio: "et nominibus" (Jesus) et (Dei) vel (Dei Patris). In Graeco: "Apprehendentes omnes Graeci Sosthenem," etc.

Versus 18

"Qui sibi totonderat." RAB. "Qui sibi totonderint caput est incertum, fuere tamen Paulus vel Aquila; vel timore Judaeorum, vel aviditate convertendi eos? Ambigue tamen hoc dictum est, sed secundum Hieronymum, de Paulo est intelligendum."

Versus 22

"Caesaream." ID. "Caesarea metropolis est Cappadociae. Nondum enim in Syriam Phoenicis venerat."

Versus 27

"Contulit multum." Alia translatio: "Profuit multum credentibus," per gratiam, hoc est quod Apostolus scribit: "Ego plantavi, Apollo rigavit", etc.

PrevBack to TopNext