Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

Caput 19

Versus 4

"Joannes baptizavit." BED. "Non peccata Joannes suo baptismate remisit, sed poenitentiam docuit. Nam sicut circumcisio in patriarchis signaculum fidei quam habebant fuit. ita et hoc lavacrum populus poenitens quasi signaculum suae devotionis accepit: quod Christi baptisma, in quo fit remissio, figurabat."

RAB. "Non est baptisma, quod non datur in nomine Trinitatis. Baptizati a Juda non rebaptizantur, quia in fide Trinitatis; sed baptizati a Joanne, quia Joannes in aqua tantum at Christus in Spiritu sancto baptizat. Cum ergo bonus vel malus minister baptizat, si plena est Trinitatis fides, Dominus baptizat; in aqua vero sola a Joanne baptizati, a Paulo sunt baptizati."

BED. "Quaestio est, utrum ille qui per ignorantiam forte a non baptizato, sed tamen rectae fidei baptizatus est debeat rebaptizari? Quam hoc capitulo expositam reor. Quid enim differt, an tunc ante initium baptismi Christi, an nunc a quopiam sine susceptione ejusdem quisquam baptizaretur? cum quos Joannes in fide et nomine Christi venturi baptizavit, iterum baptizandos praedicavit, dicens: "Ego baptizo in aqua, ille baptizabit in Spiritu sancto.""

Versus 7

"Erant autem omnes." RAB. "Judicia Dei abyssus multa. Ecce Asia apostolorum visitatione indigna, nunc apostolico numero sacrata et prophetiae munere est sublimata. Et notandum quod Spiritus sanctus hic in duodecim discipulos, et supra in centum et viginti (qui numerus perficitur duodenario decies ducto) adventus sui signa monstravit illud in Jerusalem, hoc in Epheso, quae est civitas Graecorum. In quo ostenditur illos tantum (sive de Judaeis, sive de gentibus) spiritum replere, qui sunt in catholica unitate."

Versus 9

"Quotidie disputans in schola." BED. "Ab hora quinta usque ad horam nonam et decimam: sicut traditur a quibusdam: quia horas operi quinque, alias quinque doctrinae, duas dabat cibo et orationi, quod nulla tamen auctoritate firmatur."

"In schola tyranni." RAB. "Tyranni nomen positum est pro dignitate, vel est proprium nomen, et interpretatur continenseos, vel confirmans."

Versus 10

"Per biennium." Hoc tempore, Paulus in Epheso scripsit primam Epistolam ad Corinthios.

Versus 12

"Semicinctia" RAB. "Vestes ex uno latere pendentes, vel zonae sive vestes nocturnae, vel genus sudarii, quo Hebraei utuntur in capite."

Versus 13

"Exorcistis." Excogitavit Salomon, et docuit suam gentem modos exorcismi, id est conjurationis quibus immundi spiritus expulsi non audebant ad homines reverti. Fit autem hoc per reprobos ad condemnationem ipsorum et utilitatem eorum qui vident et audiunt: quia licet illos despiciant qui signa faciunt, tamen Deum honorant, ad cujus invocationem fit.

Versus 14

"Septem filii," etc. BED. " Quoniam Satanas transfigurat se in angelum lucis, etc., usque ad ostendit de quibus custodibus Ecclesiae praecipitur: "Capite nobis vulpeculas quae devastant vineas"."

Versus 19

"Multi autem ex eis qui curiosa fuerant sectati." BED. "Magicae artis industriam: cujus sectatores merito libros incendunt, licet pretio magno aestimatos, quia daemones (quibus servierant) Jesum appellare et apostolos ejus vident honorare."

Versus 21

"His autem expletis," etc. CHRYS. " Sat diu conversatus in civitate, etc., usque ad ita ubique contexit opera."

"Romam videre." RAB. "Hanc prius non viderat forsitan, vel quia levem ducebat tribulationem quam ibi passurus erat;"

"videre" tantum dicit, non autem multa pati.

Versus 22

"In Macedoniam." RAB. "Transire volebat de Asia, in qua est Ephesus, in Europam, ubi Macedonia et Achaia sunt; et sic rursus ire in Asiam, id est Jerusalem cum eleemosyna, de qua scripsit Corinthiis."

Versus 28

"Magna Diana Ephesiorum." BED. "Quam Demetrius perituram dixit Dianam, illi econtrario magnam esse mirantur."

Versus 32

"Alii autem aliud clamabant." Illud aliud quod clamabant erat, vel ut raperentur in theatrum, vel quod alius esset Deus magnus, vel quod aliud idolum, vel etiam in Paulum opprobria jaciebant.

Versus 34

"Vox facta est una omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum." Merito extrahunt Judaei scribam Alexandrum de turba illa quae tota Dianam adorabat.

Versus 37

"Neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram." RAB. "Sacrilegi dicuntur a profana diligentia. Sacrum enim mundum et profanum significat."

Versus 40

"Et cum haec dixisset." Hoc loquitur quasi Judaeus, nolens Judaeos ab idolorum cultoribus occidi; aut quasi Christianus locutus est.

PrevBack to TopNext