Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 20

Caput 20

Versus 2

"Ad Graeciam." Graecia provincia Achaiae; ad hanc venit Paulus post Macedoniam: quia sic proposuerat, ut supra dictum est; transit autem a Macedonia et Achaia ire Jerusalem.

Versus 4

"Sosipater." In Hebraeo Sosipater interpretatur idem esse quod "narrans dispersionem," vel "salvans dispersos."

Versus 7

"Una autem sabbati." Nomen diei dicitur, ut sit praeparatio virtutis faciendae et dicendae.

BED. " Coenaculum, altitudo charismatum. Nox, obscuritas Scripturarum, etc., usque ad subjunxit: "Haec autem sunt duo Testamenta.""

Versus 9

"Eutichus," etc. ID. " Hebraice amens, Graece fortunatus interpretatur, etc., usque ad memoria etiam magistri jam discessuri arctius menti infigatur."

Versus 10

"Cum descendisset Paulus, incubuit." ID. " Descendit et incubuit, complexus est, etc., usque ad et sole justitiae afflante, redivivus adducitur."

"Anima enim ipsius in ipso est." RAB. "Id est non ex toto discessit, vel rediit. Hoc propter incredulos dixit, ut: "Non est mortua puella, sed dormit:"sic enim desperatio tollitur."

Versus 16

"Pentecosten." Constat Paschae tempus et Pentecostes temporibus apostolorum celebratum esse.

Versus 31

"Memoria retinentes." RAB. "Quod ipsis dixerat, vult illud esse memoria retinendum, non enim parva est custodia, divini praecepti memoria."

Versus 35

"Beatius est." ID. "Hoc in Evangelio non legitur, non enim omnia scripta sunt, sed Paulus forsitan hoc ab apostolis audivit, vel a Spiritu sancto accepit, vel potest dici quod, si non verba, sensum istum Jesus indicavit, dicens: "Omni petenti da;"et alibi: "Nolite accipere aurum,"etc."

BED. "Non illis qui relictis omnibus secuti sunt Dominum, divites eleemosynarios praeponit, sed illos maxime glorificat, qui cunctis quae possident in semet renuntiantes, nihilominus laborant operando manibus ut habeant unde tribuant necessitatem patienti. Vos igitur episcopi, estote solliciti de alendis pupillis, etc."

PrevBack to TopNext