On this page
Caput 21
Caput 21
Versus 21
"Dicens non debere." BED. " Quasi dicerent: In doctrina Christi damnas velut sacrilega,etc., usque ad sed Judaei non prohibebantur."
"Neque secundum." Non sunt prohibiti eo tempore Judaei in Christum credentes, secundum legem ingredi, stante adhuc templo et sua religione, quamvis in sacramentis Novi Testamenti salutem habituri, sed credentes ex gentibus prohibebantur ad legem converti, qui tamen legis mandata ad mores et munditiam corporis pertinentia, ut est: "Non concupisces," etc., diligenter observare jubebantur. Quadruplex synodus Jerosolymis habita est: prima fuit de electione alterius apostoli pro Juda; secunda de electione septem diaconorum; tertia de circumcisione non imponenda illis qui credebant de gentibus; quarta haec de Judaeis illo tempore non prohibendis (ubi necessitas exigeret,) legalibus caeremoniis initiari propter scandalum eorum qui putabant apostolos legem Moysi sicut idololatrae dogmata damnare.