Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 22

Caput 22

Versus 3

"Natus in Tarso." BED. " Natus in oppido Galilaeae Giscali nomine fuit Paulus, etc., usque ad sic Christus, in Bethleem natus, Nazarenus est appellatus."

"Aemulator legis." In Graeco: "Aemulator legis Dei existentis," secundum illud: "Testimonium illis perhibeo, quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam".

Versus 7

"Saule, Saule." RAB. "Quaedam exemplaria habent: "Saul, Saul,"ut ostendatur de nomine Saulis Saulum nominatum esse."

Versus 9

"Audierunt." ID. "Intellexerunt, sed solum sonum vocis Pauli, vel ejus qui Paulo loquebatur."

Versus 10

"Et ibi." ID. "Exemplum humilitatis, contra doctores non disputandi, nec de nobis praesumendi, quasi a Deo simus edocti."

Versus 13

"Saule frater, respice." ID. "Duo erant in oculis Pauli, excaecatio et illuminatio: et ideo merito credidit."

Versus 14

"Praeordinavit te." ID. "Conveniens ordo: primo, praeordinatus in praescientia Dei; deinde cognoscit veritatem, videt Justum, audit ex ore ipsius; postea fit testis eorum quae cognovit, vidit, audivit."

Versus 17

"Fieri me in stupore mentis." Hoc non narrat ad elationem, sed propter necessitatem, ut videatur idoneus evangelizare gentibus.

Versus 20

"Consentiebam." Confitendo quod consensit, notat quia non occidit, nisi caedens accipiatur pro occidens, vel occidere curans.

Versus 28

"Ego multa summa." Alia editio manifestius insinuat quid dixerit tribunus. Dixit tribunus: tam facile dicis civem Romanum te esse? ego enim quanto pretio civilitatem possedi istam.

"Civilitatem." Id est socialem inter cives conversationem, vel reipublicae administrationem. Non enim tribunus civitatis Romanae civis esse non posset, sed consortium civitatis emerat, ut esset particeps. Paulus eo magis erat civis Romanus, quod non comparando, sed hoc nascendo habebat.

PrevBack to TopNext