Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 23

Caput 23

Versus 3

"Percutiet te." RAB. " Non dicit "percutiat," quia prophetia est, non maledictio, etc., usque ad sed inspiratione divina dixit Apostolus."

Versus 5

"Nesciebam, fratres." Id est non cognoscebam esse Ananiam; vel subtiliter dicit se nescire principem, quia sacerdotium Judaeorum reprobatum est.

Versus 9

"Quid si spiritus?" RAB. "Hic apparet juxta Hieronymum sadducaeos spiritum non confiteri et angelos, et ideo Pharisaei spiritum nominant et angelum, quia hoc noverant contrarium esse illis."

Versus 10

"Ne discerperetur Paulus ab ipsis." ID. "Sadducaeis volentibus eum rapere, vel ab utrisque simul contendentibus."

Versus 12

"Devoverunt se dicentes." Graece, anathematizaverunt: hoc verbum quantae sit auctoritatis norunt qui anathemate sacerdotali a societate Christi et Ecclesiae alienantur.

Versus 23

"Parate milites ducentos," etc. RAB. "Hoc fieri jubet, ne eum Judaei auferrent, et ipse tribunus criminis accusaretur apud praesidem, tanquam accepturus pecuniam a Judaeis, et pretium mortis Pauli."

PrevBack to TopNext