"Patri et Deo meo." RAB. "Cujus filius demonstror, non "servus,"ut in aliis codicibus habetur."
Versus 21
"Nisi de una hac." ID. "Hoc loquitur per antiphrasim, sciebat enim hoc eis placere: quasi dicat nihil commisi, nisi quia praedicavi quod et ipsi credunt."
Versus 23
"De suis ministrare." ID. "Discipulis et sociis; aliter, jussit non prohibere quemquam ministrare ei de suis rebus vel facultatibus."
Versus 25
"Tremefactus," etc., "et sperans."
ID. "Sic junge: tremefactus et sperans, pro his duobus dimisit eum liberae custodiae, prae timore Dei et spe pecuniae."
Versus 27
"Reliquit Paulum vinctum." ID. "Utrum Felix vivens an moriens Paulum reliquerit, incertum est; sed tamen melius videtur, quod vivens Judaeis gratiam praestiterit."