"Festus ergo cum venisset in provinciam," etc. RAB. "Palaestinae provinciam intellige, sicut Palaestinae praesides alii semper aliis succedentes a Romanis mittebantur."
Versus 18
"De quibus," etc. ID. "His causis, vel rebus, sive verbis: de quibus ego suspicabar, id est ab accusatoribus exspectabam, vel mala de quibus suspicabar; aliter, de quibus, id est accusatoribus suspicabar malum: quia nullam causam dignam morte deferebant."
Versus 19
"Sua superstitione." RAB. "Amborum, id est Pauli et Judaeorum legem vocabat superstitionem."
Versus 23
"Cum multa ambitione." ID. "Id est multa turba ambiente eos, vel cum multo desiderio Paulum audiendi. Pro ambitione in Graeco ponitur phantasia, id est multiplex apparatus et pompa regalis officii: qua illam ambiente undique stipabatur."