On this page
Caput 16
Caput 16
Versus 1
"Observa mensem novarum frugum." Quia in eo manipuli spicarum, id est primitiae, per sacerdotem offerebantur Domino.
Versus 2
"Et de bobus in loco." AUG., quaest. 24. "Boves addit, cum de ove tantum praeceperit, quam jussit accipi ex ovibus et haedis vel capris, vel propter Christum, qui secundum carnem ex justis fuit et peccatoribus. Non enim ait ex ovibus vel capris, sed ex ovibus et capris, licet proprie non intelligatur ovis ex capris, ne Judaei dicerent subaudiendum esse caprum. Quare ergo additi sunt boves? an propter alia sacrificia, quae diebus azymorum sunt immolanda?"
Versus 3
"Panem fermentatum." Corruptam doctrinam vel veterem conversationem, unde: "Epulemur in azymis, non in fermento veteri," etc..
"Septem." Toto tempore praesentis vitae. Sicut illi septem diebus azyma comedebant, sic nos pure et simpliciter septem diebus hujus vitae conversemur, quibus quotidie agnus occiditur, et pascha celebratur, si innovati nihil ex veteri corruptione retinemus. Quid enim est aliud fermentum, quam naturae corruptio? Fermentatum enim recedit a naturali dulcedine, et corrumpitur adulterino rancore.
Versus 4
Versus 9
"Septem hebdomadas." In Levitico plenius. "Numerabis ergo ab altero die sabbati septem hebdomadas plenas ad alteram diem explorationis hebdomadae septimae."
"Septem hebdomadas," AUG., quaest. 25. "etc. Si ab universo populo haec Pentecoste jussa est observari, nunquid omnes credendum est uno die falcem jussos mittere in messem? Si autem sibi quisque observat istam quinquagesimam, dinumerans ab illo die quo falcem mittit, non una est universo populo. Illa vero una est quae computatur ab immolatione paschae usque in diem datae legis in Sina."
Versus 13
"Solemnitatem." Qui ut tabernaculo, praesenti mundo utitur, festivitatem agere, et laetari in eo potest, propter futuri exspectationem: "Quia si terrena domus hujus habitationis dissolvatur, habebit domum non manufactam in coelis".
"Quando." Consummata perfectione omnium bonorum et multarum collectione virtutum, laetandum et exsultandum esse cum amicis significat. Cum exsultabit quisque de percepta retributione qui hic largus fuerit in munere, tunc vere tabernaculorum solemnitas agetur, non mutabilium scilicet, sed aeternorum, unde: "Ut recipiant vos in aeterna tabernacula".
Versus 16
"Masculinum." Non femineum; nihil enim molle, fragile et infirmum in nostra conversatione debet esse: fortia quaeque a nobis exigit Deus. Si autem in fide Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti aeternae mercedis respectu tempore praesentis vitae bonis operibus insudamus, masculum in conspectu Domini statuimus.
Versus 20
"Juste." GREG., lib. X Moral., cap. 19. "Injuste quod justum est exsequitur, qui ad defensionem justitiae non virtutis aemulatione, sed amore praemii temporalis excitatur, et justitiam quam praetendit, vendere non veretur. Juste ergo justum exsequi est in assertione justitiae ipsam justitiam quaerere: "Sunt viae quae videntur hominibus justae,"etc.. Et: "Vae qui justificatis vos coram hominibus"."