Caput 17
Caput 17
Versus 2
"Cumque reperti fuerint." Lex errorem et idololatriam maxime detestatur: maximum enim scelus est honorem Creatoris impendere creaturae; quod faciunt gentiles, vel mali catholici, qui, licet ab Ecclesia non recedant, tamen magis inveniuntur per diversa vitia servire diabolo, quam per bona opera militare Deo. Hos lapidibus jubet obrui quos irrevocabilis sententia damnandos esse praevidit.
Versus 6
Versus 14
"Cum ingressus fueris terram," etc. AUG., quaest. 26. "Quaeri potest cur displicuit populus Deo, cum regem desideravit, cum hic inveniatur esse permissus? Sed intelligendum est merito non fuisse secundum voluntatem Dei, quia hoc fieri non praecepit, sed desiderantibus permisit. Verumtamen praecepit ne fieret alienus, sed frater ex eodem populo indigena non alienigena. Quod autem ait: "Non poteris:"intelligendum est, non debebis."