On this page
Caput 23
Caput 23
Versus 2
"Mamzer." Degener sensu vel moribus; vel quem haereticorum pravitas in perceptione sacramentorum degenerem fecit; vel ritus gentilitatis aut Judaismi maculavit. Is in Ecclesiam recipietur, cum integra fide decalogum legis secundum Evangelii institutionem servaverit, et carnalem conversationem Spiritu sancto roboratus abdicaverit; unde: "Si vis ad vitam ingredi, serva mandata". Et alibi: "Ego sum ostium: per me si quis intrat, salvabitur".
Versus 3
Versus 4
Versus 7
"Non abominaberis Idumaeum." Idumaeus sanguineus vel terrenus carnem (cujus est terrena materia) significat: Aegyptius, id est tenebrosus, corpus morbidum. Carnem nostram non debemus abominari, sed fovere et necessaria illi praebere, curam tamen ejus in desideriis non facere: Frater, inquit, tuus est, quia ex carne sumus et anima. Aegyptium, id est corpus non abominemur, in cujus terra advenae fuimus; anima enim, quae coelestem habet originem, quasi advena moratur in corpore, unde Apostolus: "Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino".
Versus 8
Per Idumaeum et Aegyptium significatur praesens vita, cui quamvis renuntiantes Aegyptiam terram, id est conversationem pristinam et concupiscentiam mundi declinemus; dum tamen hujus mundi necessitatibus subdimur, non omnino Aegyptiam nationem exstinguimus: sed quodammodo separati, quotidiano victu et vestitu contenti sumus; tertia generatione in Ecclesiam intrabunt, quia saecularis potest sanctis Dei conjungi, cum perfecte in Patrem et Filium et Spiritum sanctum crediderit, vel cum spe, fide, et charitate ornatus fuerit.
Versus 10
Versus 12
"Habebis locum," GREG., lib. XXXI Mor., cap. 32. "etc. Naturae corruptibilis pondere gravatae a nostrae mentis utero quaedam cogitationum superflua quasi ventris gravamen erumpunt. Sed portare sub balteo paxillum debemus, ut ad reprehendendos nosmetipsos semper accincti acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, quod terram nostrae mentis poenitentiae dolore confodiat, et quod a nobis fetidum erumpit, abscondat."
Versus 13
Versus 37
"Non erit meretrix." AUG., quaest. 37. " LXX: "Non erit meretrix,"etc., usque ad unde quid nobis videretur, ibi tractavimus."
Versus 19
Et pecunia, quae ad usuram dari prohibetur, quia vitium cupiditatis est exigere velle, quod cognoscis te non commodasse. Hanc Dominus habuit, et inde pauperibus erogandam tradidit, et nos ad liberalitatem largitatis invitavit. Altera est quam ad usuram dare debemus; unde: "Nonne oportuit te pecuniam committere nummulariis ut ego veniens exigerem quod meum est cum usura?".
Versus 24
Versus 25
"Si intraveris." Sunt quaedam loca Scripturae quae historialiter fidem imbuunt, quaedam moraliter sanctam conversationem instruunt: quaedam non secundum historiam, sed secundum allegoriam veneranda mysteria ostendunt. Caute ergo in segete proximi intrandum est, ut discernendo carpas cibum, non praecipitandum succisae messis incurras judicium.