Caput 29
Caput 29
Versus 1
"Sed et hoc facies," etc. BEDA, ubi supra. " Hactenus Aaron et filiorum ejus habitus qualis esse debeat, etc., usque ad figurate demonstrant."
"Tolle vitulum." STRAB. "Quisquis pontifex vel sacerdos taurum debet offerre, id est, passionem Christi firmiter credere et imitari; et duos arietes, ut credat eumdem Christum ex corpore et anima constare; et panes azymos, id est, munditiam vitae; et oleo conspersos, ut inter omnes virtutes non negligat opera misericordiae vel, non a se, sed a dono gratiae se credat habere."
Versus 2
"Et crustulam." BEDA, ubi supra. "Crustulam oleo conspersam ad consecrationem nostram Domino offerimus, cum omnia, quae facimus, per internam Spiritus gratiam in cordis devotione pinguescunt. Lagana oleo lita, cum foris spiritualia esse, quae agimus, indubitanter in exemplum vivendi ostendimus; quibus oblationibus consecratio nostra perficitur, dum per bona opera et cogitationes puras meritum nobis sanctimoniae, Deo donante, acquirimus."