On this page
Caput 30
Caput 30
Versus 1
"(BEDA, ubi snpra, cap. 11.)" " Expletis mandatis consecrationis, etc., usque ad etiam in corpore appropinquant."
Versus 2
"Habens cubitum." ID., ibid. " Unius cubiti est longitudo altaris et latitudo, etc., usque ad officium pietatis impendat."
Versus 3
Versus 7
Versus 9
Versus 10
Versus 18
Versus 23
"Sume tibi" STRAB. " σμύρναGraece, Latine dicitur myrrha, qui est arbor in Arabia quinque cubitorum, cujus virgulta Arabes exurunt, ut melius pullulent et fructificent. Ex quorum nidore incurabiles morbos contraherent, nisi fumo storacis occurrerent. Hujus arboris gummi proprie stacte vocatur, abusive etiam myrrha."
"Calami." Cinnamomi est virgultum, et in India vel Aethiopia nascitur duorum tantum cubitorum. Dicitur autem cinnamomum, quia in modum cannae subtiles et replicatos habet calamos, cinerei vel nigri coloris; qui fracti visibile spiramentum reddunt, et subtile quidem charum; grossum vero, vile et despectum. Calamus aromatica species juxta Libanum. Myrrhae, cinnamomi, calami, cassiae. Hae quatuor species significant quatuor principales virtutes, quibus oleo unctionis, id est gratia misericordiae, Dei Ecclesia dedicanda est et sanctificanda.
Versus 29
"(AUG., quaest 135 in Exod.)" Cum scilicet uncta fuerint. Quid ergo distabit jam inter illa interiora quae velo teguntur?
"Qui tetigerit." Similiter de altari sacrificiorum superius dictum est, quod sic intelligendum est, ut liceat populo tangere tabernaculum, quando offerebant hostias, vel quaelibet dona, et tangendo sanctificabantur, propter illud oleum quo cuncta peruncta sunt: non sicut sacerdotes, qui etiam, ut aeterno sacerdotio fungerentur, ungebantur ex illo.
Versus 34
"Onychen." Onyche ostreola fertur esse parvula suave redolens, magnitudine humani unguis: unde et onyche Graece dicitur, quia ὄνυξ, onyx, Graece dicitur unguis.
"Galbanum." Galbanum succus ferulae esse dicitur, et nascitur in Syria optimum: cartilaginosum est, et minus lignosum, cujus odore fugantur serpentes.
"Et thus." Thus Graece, libanum Latine dicitur, a Libano monte Arabiae: alius enim Libanus est Phoenicis, in quo sunt cedri.
Versus 35
"Faciesque thymiama," etc. GREG., lib. I Moral., cap. 39, tom. I. " Thymiama ex aromatibus compositum facimus, etc., usque ad odorem de se subtilius non aspergit."
ISID. "Incensum, quod ex quatuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis, id est, stacte, onycha, galbano, et thure componitur; orationes fidelium significat, quamvis quatuor elementa haec quatuor videant significare: ut thus, quod lucidum est, aeri comparetur, stactes aquis, galbanus et onyx terrae et igni, ut per haec omnium quae in coelo et infra coelum, et in terra, et in aquis, sunt placitum Deo incensum sit"