Caput 31
Caput 31
Versus 3
"Et implevi" AUG., quaest. 128. "Utrum Spiritus sancti dono opera ista tribuenda sunt, quae pertinere videntur ad opificium? an hoc etiam significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum Spiritum sapientiae et intellectus et scientiae, quae his rebus significantur? Tum etiam hic cum Spiritu repletus dicatur, iste divino sapientiae et scientiae, nondum legitur Spiritus sanctus."
Versus 6
"Oliab," qui interpretatur protectio mea, tanquam nomine dicat, "Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo" ? Bene autem tabernaculum construunt, qui tam constanter in Domino confidunt.
STRAB. "Notandum quod in constructione tabernaculi mysterium Trinitatis ostenditur, sicut in baptismo et in transfiguratione. In baptismo enim in voce sonuit Pater: et Filius baptizatus est; in specie columbae Spiritus apparuit. Ooliab quoque, qui interpretatur protectio mea pater, Patris personam: Beseleel quoque, qui in umbra Deisignificat, personam Spiritus sancti: de quo dicitur. "Et virtus Altissimi obumbrabit tibi."Virtus enim Altissimi Spiritus sanctus intelligitur. Unde Dominus dicit: "Ego novi virtutem de me exisse". Jussio autem, id est verbum, quo tabernaculum fieri jussum est, Filius est, per quem Pater in virtute Spiritus sancti omnia operatur."
Versus 18
"Duas tabulas" AUG., quaest. 140. "Cum multa locutus sit Deus, duae tantum tabulae dantur Mosi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii; quia caetera omnia, quae praecepit Deus, ex illis decem praeceptis, quae in duabus scripta sunt tabulis, pendere intelliguntur, si diligenter quaerantur, et bene intelligantur; sicut ipsa decem ex duobus, dilectione, scilicet, Dei et proximi: in quibus scilicet "tota lex pendet et prophetae"."