Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 32

Caput 32

Versus 1

"Fac nobis," etc. Deos pluraliter, cum unus tantum vitulus factus sit, ad similitudinem scilicet bovis Apis, quem in Aegypto coluerunt; sed qui idololatriam colit, omnibus vitiis subjicit se, et quasi tot diis et daemonibus quot vitiis servit.

Versus 2

"Dixitque ad," etc.

"(AUG., quaest. 141 in Exod.)" Intelligitur Aaron difficilia praecipere, ut hoc modo eos ab illa intentione revocaret. Factum est tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum: quod propter eos notandum putavi qui contristantur si quid tale propter vitam aeternam divinitus fieri, vel aequo animo tolerare jubeantur.

Versus 6

"Et sedit populus comedere," etc. Esus potusque ad lusum impulit, lusus ad idololatriam: quia si vanitatis culpa non caute compescitur, ab iniquitate mens incauta devoratur. Unde: "Qui modica spernit, paulatim decidit." Si enim curare parva negligimus insensibiliter seducti, etiam majora audenter perpetramus.

Versus 8

"Isti sunt dii tui." AUG., quaest. 142. "Dominus indicans Moysi quid fecerit populus de vitulo et de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Quod eos dixisse non legitur; sed animum eorum hunc fuisse Deus ostendit, horum quippe gerebant verborum in corde sententiam, quae Deum latere non poterat."

Versus 10

"Dimitte me," etc. GREG., lib. IX Moral., cap. 11. " Quid est servo dicere, etc., usque ad iram Dei non valuit pro seipso temperare."

ID., lib. XX Moral., cap. 6. " Aedificare lectorem juxta historiam potest, etc., usque ad nec misericordia disciplinae."

Versus 13

"Recordare Abraham, Isaac," etc. Patres, qui diliguntur, inducit pro filiis, qui offendunt, nec merentur audiri; quia bona sanctorum patrum saepe subveniunt filiis.

Versus 14

"Placatusque est Dominus ne faceret malum." AUG. "Malitiam hic poenam intelligi voluit, sicut est illud: Aestimata est malitia exitus illorum. Secundum hoc dicitur et bonum et malum esse a Deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. Malus enim Deus non est: sed malis ingerit mala, quia justus est."

Versus 19

"Iratusque valde." ID., quaest. 144. "Iratus Moyses, tabulas testimonii digito Dei scriptas fregisse videtur. Magno tamen mysterio figurata est iteratio Testamenti Novi, quia vetus fuerat abolendum, et Novum constituendum. Notandum sane quanta pro populo ad Deum supplicatione laboraverit, qui tam severus in eos vindicando fuit."

Versus 20

"Arripiensque vitulum quem fecerant." ISID. in Exod., tom. V. " Diaboli corpus significatur in vitulo, etc., usque ad absorptus est."

"Et dedit ex eo potum filiis Israel." Tradunt Hebraei quod filii Israel bibentes aquam vituli pulvere infectam, qui commiserant idololatriam in barbis pulverem auri praeferebant, quo etiam signo rei vel immunes sceleris apparebant, et rei interficiebantur.

Versus 24

"Et dederunt mihi," etc. AUG., quaest. 145. " Compendiose locutus est, etc., usque ad non redarguit."

Versus 25

"Spoliaverat enim eum Aaron in ignominiam sordis et inter hostes," etc. Notandum, quod populus fecit, ipsi Aaron tribuitur, quia consensit ad faciendum quod male petiverat. Magis enim dictum est, nudavit eos Aaron, quia cessit eis, quam nudaverunt se ipsi, qui tantum malum flagitaverunt. Ornamentis quibus fabricatum fuerat idolum, vel quia malam voluntatem prius latentem ostenderat, vel auxilium et protectionem Dei perdiderat.

Versus 27

"Ponat vir gladium," etc. GREG., Past. p. III, c. 26. " Gladium, etc., usque ad Unde subditur:"

"Occidat unusquisque fratrem suum," etc. Hos interfecit, quos puniendos invenit ab increpationis gladio, nec eis quos per cognationem carnis diligit, parcit. Si ergo ille Dei dicitur, qui ad ferienda vitia zelo divini amoris excitatur, profecto esse se Dei negat, qui quantum sufficit, vitam carnalium increpare recusat.

Versus 28

"Feceruntque," etc. AUG. in Locutionibus, locut. 124. " Plurale pro singulari posuit, etc., usque ad certisque regulis istae locutiones interponuntur."

Versus 31

"Aut dimitte eis," etc. AUG., quaest. 147 in Exod. " Securus quidem hoc dicit, etc., usque ad ut pro eis illa verba Deo funderet."

Versus 35

"Quem fecit Aaron." AUG. quaest. 148. " Quaeritur cum superius populum nudasse dictus sit Aaron, etc., usque ad quod Apostolus dicit exclamans: "Quam inscrutabilia enim sunt judicia ejus:" etc.."

PrevBack to TopNext