Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 40

Caput 40

Versus 1

"His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi," etc. ISID. in Gen., tom. V. " Invenit Joseph duos eunuchos in carcere, etc., usque ad trangressionis ligno suspenditur."

"Pincerna regis Aegypti, et pistor, domino suo," etc. HIERON. "Ubi nos posuimus "principem vinariorum"in Hebraeo habetur "masqueh", illud verbum quod in nomine servi Abrahae dudum legimus, quem nos possumus more vulgi vocare "pincernam,"et usque hodie apud barbaros maximae dignitatis est, regi poculum porrexisse."

Versus 9

"Videbam coram me vitem," etc. HIERON. " "Et ecce vitis in conspectu meo, et in vite tres fundi, et ipsa germinans tres fundos."Tria flagella, tres ramos, sive propagines, Hebraeus sermo significat, quae ab illis vocantur Sarigim."

Versus 16

"Tria canistra." AUG. Quaest. in Gen. " Ubi in Latinis codicibus "tria canistra farinae" scriptum est, etc., usque ad et ex omni genere pistorii operis in eodem scilicet canistro superiore."

Versus 20

"Natalitius Pharaonis." Pharao et Herodes diem nativitatis celebraverunt, quia ex hora nativitatis se reges fuisse putaverunt.

PrevBack to TopNext