On this page
Caput 41
Caput 41
Versus 33
"Nunc ergo," etc. Hoc tempore gratiae videmus impletum: quia abundante doctrina apostolica, septiformi Spiritu ministrata, divina dispositione per singulas urbes episcopi et doctores ordinati sunt, qui abundantia doctrinae divinitus sibi collatae libros sanctos scripserunt, quibus abundante fame verbi, et deficientibus doctoribus, indigentiam nostram reficeremus.
Versus 34
"Et quintam partem fructuum," etc. Notandum Aegyptii quod quintam partem frugum in horrea regis congregant: quia filii tenebrarum, quinque sensibus dediti, coelestia non curant: sed veri Israelitae decimas dant, quia coelestem patriam, cujus decima pars corruit, reformare laborant.
ISID. "Congregavit Joseph per septem annos omnem frugum abundantiam: id est, frumenta fidei sanctorum horreis condens, per septem charismata, quasi per septem annos, ut cum septem anni inopiae coeperint, id est, cum iniquitas occurrerit septem capitalium criminum sub Antichristo, quando fames fidei fuerit et salutis, tunc habeant copiosam justitiae frugem, ne fides eorum inopia sermonis deficiat."
Versus 38
"Qui Spiritus Dei plenus sit," etc. AUG. Q. in Gen. "Tertio, nisi fallor, insinuatur nobis in hoc libro Spiritus sanctus. Primo ubi dictum est supra: "Spiritus ferebatur super aquas,"secundo ubi dicit Deus supra: "Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis,"etc. Tertio cum dicit Pharao in Joseph esse Spiritum Dei: nondum tamen legimus Spiritum sanctum."
Versus 41
Joseph, qui typum Christi gerebat, currum meruit, et praeco praeconavit ante eum, et constituit eum Pharao super universam terram Aegypti: et Dominus noster, postquam distractus est a Juda, sicut Joseph a fratribus et de inferni carcere surrexit, ascendit currum coelestis regni, de quo dicitur psalmo LXVII: "Currus Dei decem millibus multiplex;" et accepit potestatem praedicandi et judicandi a Patre. Unde Phil. II: "Dedit ei nomen quod est super omne nomen," etc. Accepit quoque annulum, id est, pontificatum fidei, quo credentium animae salutis signo signantur, frontibusque et cordibus nostris per signum crucis figura aeterni regis imprimitur. Induitur stola byssina, id est, carne sancta bysso splendidiore, et stola immortalitatis. Accepit quoque torquem auream, id est, intellectum bonum. Praeco antecedit eum, id est, Joannes Baptista, qui ait Matth. III: "Parate viam Domini." Habebit et alium praeconem, quia veniet in tuba angeli.
Versus 43
"Clamante praecone," etc. HIER. in Quaest. Hebr. " "et clamavit ante eum praeco, et constituit eum super omnem terram Aegypti." Pro quo Aquila transtulit: "Et clamavit in conspectu ejus ad geniculationem." Symmachus, etc., usque ad quod juxta prudentiam omnium pater fuit, sed juxta aetatem tenerrimus adolescens et puer."
Versus 45
Versus 56
Joseph a penuria frumenti salvat Aegyptum, et Christus a fame verbi liberat mundum. Aperuit horrea sua Christus in orbem terrarum, et erogatione frumenti sui omnia subjugavit. Nisi fratres Joseph vendidissent, defecerat Aegyptus: nisi Judaei Christum crucifixissent, perierat mundus. Joseph interpretatur augmentatio sive ampliatio: sed in illo Joseph ampliationem non habuit nisi sola Aegyptus; in nostro vero, universus mundus. Ille erogavit triticum; noster Dei verbum. "In omnem terram exivit sonus eorum ."