Caput 42
Caput 42
Versus 1
"Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Aegypto," etc. ISID. in Gen., tom. V. "Est frumentum in Aegypto: dicit et Deus Pater, Osee XI: "Ex Aegypto vocavi Filium meum."Descendunt decem provectiores, id est Judaei, sub decalogo constituti; quos ipse cognoscens, non est agnitus ab eis; cognoscuntur Hebraei a Christo, et ipsi non agnoscunt eum; dederunt illi pecuniam; sed Joseph, id est Christus, triticum dedit, et argentum reddidit, quia non pecunia emitur Christus, sed gratia."