On this page
Caput 7
Caput 7
Versus 8
"Vivit." Gerebat enim typum pontificis nostri, cujus excellentia potestatis per illius similitudinem ostenditur. Per Melchisedech enim, in quo figura praecessit, discernitur sacerdotium Christi a sacerdotio Levi; in Christi autem figura dicitur quod Melchisedech vivit. Unde dicitur sacerdos in aeternum, qui seipsum obtulit, non ex aliqua necessitate, sed ex voluntate propriae potestatis.
Versus 12
Versus 14
"Manifestum est enim," etc. De tribu ad tribum translatum est sacerdotium, de sacerdotali ad regalem, ut eadem sit sacerdotalis et regalis. Et intuere mysterium: primum fuit regalis, postea facta est sacerdotalis. Sic Christus rex erat semper; sacerdos autem factus est quando carnem suscepit, quando sacrificium obtulit.
Versus 16
"Non secundum legem." Id est secundum carnalem intellectum legis, ut faceret secundum carnales observantias; sed secundum virtutem ipsius legis, id est spiritualem intellectum, quem exsequentes, vitam habent aeternam. Distat inter sacerdotium, et sacerdotium. Illud carnale, hoc spirituale. Illud temporale, hoc aeternum.
Versus 24
"Hic autem," etc. Sicut Christus per manet, ita et lex quam attulit, in qua vera remissio peccatorum, et perpetua gratia, quod quia vetus lex non potuit, exclusa est. Quod autem permaneat in aeternum ostendit ex pontifice, qui unus est, quod non esset, nisi esset immortalis, sicut in lege fuerunt multi, quia mortales.