Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 28

Caput 28

Versus 1

"Et factum est." HIER. "Nondum Ezechiele vaticinante in Babylone ad eos qui cum Jechonia fuerant translati."

"In domo Domini." In qua fiducialiter loquitur, quia prospera populo pollicetur; et mendacia libenter audiuntur, praecipue quae optata promittunt.

Versus 3

"Omnia vasa," etc. Jeremias dixerat etiam reliqua vasa apportanda, hic affirmat asportata esse reportanda.

Versus 6

"Amen, sic," etc. " Optat fieri, quod ille mentitus, etc., usque ad sub aliorum exemplo veritatem asserit."

Versus 7

"Verumtamen." " Potuit dicere mentiris, etc., usque ad ut qui audiunt exspectent exitum."

Versus 10

"Et tulit." HIER. " Consideranda Jeremiae prudentia, etc., usque ad quorum notitia solius Dei est."

Versus 13

"Ananias." Putative propheta dicitur. Multa enim in Scripturis sanctis dicuntur juxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur, non juxta veritatem rei.

"Et facies." Cum abiisset Jeremias et silentio devorasset injurias, factus est sermo Domini ad eum non ut suis verbis ad Ananiam mendacio gloriantem loqueretur et diceret: "Haec dixit Dominus;" quod tamen ille Ananias dixerat, sed mendacium semper veritatem imitatur.

"Catenas." " Ostendit quod minorem poenam retinens, etc., usque ad in brutorum animalium corpora sunt relegatae."

Versus 15

"Et dixit." ID. "Notandum quod Jeremias passus injuriam, nondum facto ad se sermone Domini, silet, postea vero missus a Domino, audacter arguit, mentienti denuntians propinquam mortem."

Versus 16

"Hoc anno." ID. "Si quando morimur, de carceribus corporum liberamur, secundum illud quod male interpretantur haeretici: "Educ de carcere animam meam;"quomodo pro supplicio mors irrogatur?"

Versus 17

"Mense septimo." Forsitan in mense septimo, qui requiem significare solet, ideo mortuum mentiuntur, ut de malis corporis liberetur, juxta illud: "Mors viro requies est;" nos autem novimus corpora credentium esse templa Dei, si Spiritus sanctus habitet in illis.

PrevBack to TopNext