Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 29

Caput 29

Versus 1

"Et haec." HIER. "Intendit persuadere ne acquiescant pseudoprophetis, qui eis post breve tempus reditum in Jerusalem promittebant. Sed sciant se in Babylone multo tempore moraturos."

"Verba libri." ID. " Hic libellus Jeremiae, etc., usque ad quae a Domino sibi imperata fuerant populo suaderet."

"Ad reliquias seniorum." Primo ad senes, deinde ad sacerdotes, tertio ad prophetas, quarto ad omnem populum Dei sermo dirigitur, secundum ordinem aetatis epistola prophetae mittatur.

Versus 6

"Accipite uxores," etc. Jeremiae (quia prope est captivitas Jerusalem) imperatur ne accipiat uxorem, nec faciat filios. Si autem, propter angustiam temporis, habentibus usus uxorum tollitur, quanto magis non habentibus ne accipiant imperatur.

Versus 8

"Non vos seducant." ID. " Falsos prophetas,etc., usque ad qui idem erat regni Sedeciae."

Versus 10

"Cum coeperint." Nolite credere pseudoprophetis, qui vicinum reditum pollicentur vobis: prius enim vobis explebuntur septuaginta anni quam redeatis.

"Septuaginta anni." " Tandiu in saeculi confusione versamur, etc., usque ad et tunc est finis laboris nostri atque patientiae."

Versus 14

"Et reverti." Ut certius sciatis quod hunc reditum tanquam propinquum sperare non debeatis, sed domos aedificare, pomeria plantare, filios generare, et tempus exspectare promissum.

Versus 17

"Quasi ficus." Theodotio "suarinas," id est, secundas, Symmachus novissimas, quae Hebraice suarim ( ).

Versus 19

"De nocte." ID. "Non cessavi monere, ut vos imitarentur qui in transmigratione securo otio fruimini, donec compleantur promissa Dei."

Versus 21

"Ad Achab." " Aiunt Hebraei hos esse presbyteros, etc., usque ad ut acta poenitentia post verum sabbatum pristinum locum possiderent."

Versus 24

"Ad Semeiam." " Semeias de loco Nehelami, etc., usque ad Discretio vero spirituum spiritualis gratia est."

Versus 27

"Quare non increpasti." ID. "Mendacio praevenit veritatem quod ipse merebatur aliis imponit, quia prudentiores sunt filii tenebrarum filiis lucis, et quod timent sibi inferunt aliis."

Versus 31

"Haec dicit." " Semeias vere Nehelamites, etc., usque ad contra quos subditur, "Ecce ego visitabo.""

PrevBack to TopNext