On this page
Caput 18
Caput 18
Versus 3
Versus 11
"Mitte." Acsi diceret: Quiescat vindicta. Aliter: Converte gladium in locum suum, id est verbum praedicationis converte ad gentes, ubi secundum Paulum ostium apertum et ingens inveniatur. Aliter, postquam plenitudo subintraverit, dicit Petro, per quem totus ordo praedicatorum designatur: Mitte verbum praedicationis ad Israel. "Omnes enim qui gladium acceperint gladio peribunt". Quo gladio? Illo qui igneus vertitur ante paradisum: et gladio spiritus, qui in Dei scribitur armatura.
Versus 13
"Et adduxerunt eum." Erant eo tempore duo sacerdotum principes (ut Lucas ait), Annas et Caiphas, qui vicissim annos suos agebant. Sed tunc erat annus Caiphae, et voluntate ejus primum ductus est Jesus ad Annam, non quia collega sed quia socer ejus erat. Vel domus sic erant positae, ut non deberet Annas a transeuntibus praeteriri.
Versus 22
"Haec autem." Objicitur, cur non fecerit quod docuit. Debuit non sic respondere, sed alteram maxillam praebere. Sed veraciter et mansuete et juste respondit, et non modo maxillam, sed totum corpus ferienti paravit. Et hinc potius ostendit praecepta patientiae, non ostentatione corporis, sed cordis praeparatione facienda, potest enim quis maxillam visibiliter praebere iratus. Melius ergo respondet vere placatus, et ad ferenda graviora tranquillo animo paratus.
Versus 28
"In praetorium." Id est, ubi praeses Pilatus habitabat. Sed si ad Caipham, quomodo in praetorium? forsitan, aliqua causa urgente, de domo Annae ad audiendum Jesum ambo convenerant. Caiphas perrexit ad praetorium praesidis, et socero suo Jesum reliquit ad audiendum; vel in domo Caiphae Pilatus acceperat praetorium, et tanta erat domus, ut seorsum habitaret dominus, seorsum Pilatus.
Versus 31
"Nobis non," etc. Hoc dicunt propter diei festi sanctitatem. Lex enim praecipit, ne parcant malefactoribus, praesertim seducentibus a Deo suo, qualem istum dicebant esse; et contra seipsos dicunt, quia interficiebant quem interficiendum offerebant, sicut et Pilatus interfecit, non tamen manibus suis. Cum Pilatus vellet Jesum tradere Judaeis, ut secundum legem suam judicarent eum, noluerunt recipere, dicentes: "Nobis non licet interficere quemquam;" et sic impletur sermo Jesu quem de sua morte praedixit, ut eum a Judaeis traditum gentes interficerent, quasi sic essent alieni a scelere qui magis peccant, in quo non eorum innocentia, sed dementia monstratur.
Versus 36
"Regnum." Hoc est quod nos scire voluit, sed prius vicissim interrogando voluit ostendere quae esset de regno suo hominum opinio, Judaeorum vel gentilium, qua ostensa utrisque aptius respondet: "Regnum meum non est de hoc mundo." Quasi, decepti estis; non enim impedio dominationem vestram in hoc mundo, ne vane timeatis et serviatis, sed ad regnum coeleste credendo venire.