On this page
Caput 19
Caput 19
Versus 2
"Coronam de spinis imposuerunt." In spinea corona nostrorum notatur susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri voluit. Unde praecursor: "Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi." Spinae namque in peccatorum significatione ponuntur. Unde Dominus: "Terra tua spinas et tribulos germinabit". Id est, conscientia tua punctiones, et aculeos vitiorum procreare non desistet.
Versus 9
"Jesus autem." Hic et in aliis locis legitur siluisse Christus ut prophetia impleatur: "Sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum". Quae similitudo de agno data est, ut in suo silentio non reus sed innocens habeatur. Non enim ut conscius convincitur, sed ut mansuetus pro aliis immolatur.
Versus 12
Versus 16
Versus 17
"Bajulans." Portabat crucem suam Jesus. Grande ludibrium impiis, grande mysterium piis gloriantibus, quasi in sceptro regni, et est crux candelabrum lucernae quae non erat sub modio ponenda. Primo Dominus crucem portat, quia prior passus est; postea imposita est Simoni Cyrenaeo, quia debemus sequi vestigia.
Versus 23
Versus 26
"Cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem quem diligebat." Qui divina facturus, quasi repulit ignotam matrem; jam ostendit venisse horam, quam tunc praedixit, in qua agnoscit de qua fuerat mortaliter natus. Et docet ut a piis filiis impendatur cura parentibus, unde et Apostolus: "Si quis suorum curam non habet, fidem negat", etc.