On this page
Caput 20
Caput 20
Versus 7
Versus 11
Versus 12
"Vidit duos." Angeli, id est nuntii, significant Evangelium Christi a capite usque ad pedes, id est ab initio usque ad finem esse nuntiandum. Et ille ex passione sua erat nuntiandus, quia Deus est ante saecula, et homo in fine saeculi. Sedet ergo angelus ad caput, cum dicit: "In principio erat Verbum." Ad pedes, cum dicit: "Verbum caro factum est." Vel duo angeli duo Testamenta, unum prius, aliud sequens. Conjuncta dum pari sensu incarnatum, mortuum, resuscitatum nuntiant.
Versus 15
"Quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei." Non quod dubitet quem requireret, sed quia illa quem quaerit ignoret, non enim quaerit Christum, sed quem putat raptum.
Versus 18
"Venit Maria Magdalenae annuntians discipulis, quia vidit Dominum," etc. Ibi culpa abscinditur undet processit. Mulier mortem viro propinavit, modo mulier vitam nuntiat viris, et quae tunc verba serpentis modo narrat verba vivificatoris, ac si ipsis rebus dicat Deus: De qua manu illatus est potus mortis, de ipsa suscipite potum vitae.