On this page
Caput 3
Caput 3
Versus 2
"Hic venit," etc. Nox significat litteram legis, vel ignorantiam cordis, vel timorem. Et nocte ideo forsitan venit, quia magister in Israel palam dicere erubesceret, vel pro metu Judaeorum. Hic quia prudenter aperta signa notavit, plenius mysteria fidei requirit, et ideo meruit doceri de deitate Christi et ipsius utraque nativitate, de passione, de resurrectione et ascensione, de secunda generatione, et ingressu regni coelorum, et de aliis pluribus.
Versus 3
"Amen, amen dico." Non interroganti secundam nativitatem exponit, ne credat Nicodemus solam fidem, quapropter visa signa crediderat in Jesum sufficere ad salutem absque spiritualis regenerationis virtute, et absque sacramentis. Etiam quia hominem purum intelligebat eum Nicodemus ut Joannem Baptistam, vel quemlibet ex prophetis, ideo incoepit eum instruere Jesus de secunda regeneratione, qua intelligit eum Filium Dei, et se posse Filium Dei fieri.
AUG. "Secunda nativitas de qua docet Jesus spiritualis est, quae est ex Deo et Ecclesia ad vitam, sed ille solam carnalem sapit quae est ex Adam et Eva ad mortem. Sed sicut carnalem dicit iste non posse iterari, sic et spiritualis a quocunque facta non potest iterari. Ex semine enim veri Abrahae sunt nati, sive per liberam sive per ancillam."
Versus 6
"Quod natum." Hanc spiritualem nativitatem distinguit a carnali, dicens: "Quod natum est. Ex carne." Id est, ex primo homine per carnis successionem carnale est. Nomine carnis, non solum carnem, sed totum carnalem hominem significat. Sic econtra totus homo spiritualis anima et corpore spiritus dicitur.
Versus 8
"Spiritus ubi vult." Qua in potestate habet cujus cor illustret. Vocem ejus audis in Scripturis, vel dum loquitur aliquis plenus Spiritu sancto, quae et si audis, nescis unde venit, id est, quomodo cor illius intravit, vel quomodo redierit, quia natura ejus est invisibilis. Sic est omnis qui natus est ex Spiritu sancto, quia ipse invisibiliter agente Spiritu incipit esse quod non erat, ita ut infidelis nesciat unde veniat, et quo vadat, id est, qua gratia venit in adoptionem Filii, et vadit in regnum Dei. Quae quia incognita sunt carnali, iterum quaerit? Quomodo possunt haec fieri, non habens spiritualem intellectum in littera legis; impossibile putat quod dicitur de nativitate per spiritum, unde redarguitur a Domino: "Tu es magister," etc.
"Et vocem ejus," etc. Vox spiritus est vox Christi, quam audivit Nicodemus, sed quia nondum est natus de spiritu, nescit unde veniat, aut quo vadat, id est, qua occasione velit nasci hominem in spiritu, aut quo vadat, id est, ad quam perfectionem dicat ipsum nascentem ex se. Nam qui ex eo nascitur, unus cum ipso spiritus per gratiam efficitur, sicut etiam ipse spiritus unus est per naturam.
Versus 10
"Tu es magister," etc. Non insultat ei, ut superior eo habeatur qui omnibus praeest, sed quia vult eum nasci ex spiritu, quod nequit nisi humilis, tumidum ex magisterio humiliat. Quasi dicat: Superbus princeps, nil nosti, humiliare ut ille qui seipsum exinanivit, et natus est ex spiritu, scies quod modo nescis.
Versus 13
"Nisi qui descendit." Hoc pertinet ad secundam nativitatem in spiritu, quia nemo in Christo ad Patrem ascendit, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo salvatur per mortem Christi, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo nascitur ex spiritu, nisi in morte Christi. Et cum dicit Filius hominis, dat nobis certitudinem ascendendi, cum filii hominum simus.
Versus 14
"Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto." Supponit de morte sua quae est origo et causa habendi praedicta, in cujus fide eum instruit. Et quia carnalis erat, et notus in lege, ideo quamdam legis partem adducit, quam ostendit esse figuram et mortis suae significativam, ut etiam sic pateat de aliis partibus legis, quod sint in figura. Et quia mors intelligitur per serpentem, et Christus mortuus serpens dicitur, quem qui fide intuetur, liberatur, sicut intuitu illius in figura ab ignitis serpentibus liberantur qui significant incentiva vitiorum.
Versus 16
"Sic enim dilexit Deus." Aperit causam humanae salutis, scilicet dilectionem Dei Patris, ex quo omnis restauratio est per Filium suum in Spiritu sancto.
Versus 19
"Hoc est autem judicium." Cur qui non credit judicatur? quia lux venit quae excitat homines et admonet cognoscere sua mala, in quibus omnes sunt, sed alii oderunt admonentem lucem, et fugiunt, ne arguantur eorum mala quae diligunt. Alii admoniti per lucem accusant sua mala, quod est facere veritatem et sic illuminantur.
"Erant enim eorum." Qui est in tenebris, et diligit lucem, non est malus, sed ille dicitur malus, et opera ejus mala, qui postquam lux venit, odit lucem et diligit mala Et hoc est quod dicit: "Erant enim opera eorum mala." Opera, id est impietas, et incredulitas, et odium aeternae lucis, et nolle eam aspicere, sed velle in tenebris peccatorum remanere.
Versus 21
"Qui autem facit." Ostenso qua justitia damnetur qui non credit, ostendit qua justitia salvetur qui credit.
"Qui autem facit." Id est, cui displicent mala sua et accusat, non sibi ignoscit, non sibi parcit, sed venit ad lucem. Et incipit agere cum Deo qui mala accusat, quia initium boni est accusatio mali, ergo opera ejus, haec scilicet, quod se accusat sicut Deus accusat, manifestat, quia in Deo sunt facta, nisi enim Dei lux sibi luceret, sibi non displiceret.
Versus 22
Versus 27
"Respondit Joannes, et dixit," etc. Quia ultra consuetudinem humanae naturae sum natus ex parentibus provectae aetatis, putatis me esse ultra homines. Sed scitote quia purus sum homo, ille Deus, a quo habeo quidquid habeo. Ex me infirmitas, ex illo gratiae sublimitas. Putatis ut aliquid dicam contra meum testimonium? Ego non baptizo in remissionem peccatorum, sed ille.
Versus 30
"Illum oportet crescere." Gaudeo ad vocem sponsi. Ille sponsus crescet, id est invenietur esse Christus, qui putabatur propheta. Ego minuar, quia ejus propheta inveniar, qui Christus putabar.
"Illum oportet crescere." Id est exaltari, id est dum peccata dimittit, gratiam dat, in quo gloria ejus quae in se semper est perfecta, crescit in hominem, dum eam homo plus videt et habet. Homo minuitur qui ante in se gloriabatur, dummodo peccata confitetur, et accipit quod ille dat. Cui rei attestatur passio utriusque: Christus in cruce exaltatur, Joannes capite minuitur. Attestatur et creatura. Joannes natus est decrescentibus diebus, Christus vero crescentibus.
Versus 31
Versus 34
"Verax est. Quem enim misit Deus." Omnis homo ex se mendax; non enim vera dicere potest, nisi illuminatus a Deo. Quem enim misit Deus Pater, verba Dei loquitur, quod est? Quem misit Deus, Deus est: ideo verba Dei loquitur, ergo verba Filii de se testimonium perhibentis quod Deus sit, verba Dei sunt.
"Verba Dei loquitur." In hoc se distinguit a Christo, sed quia missus et verba Dei loquitur, apertius addit: "Non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus." Hominibus dat ad mensuram, filio non dat ad mensuram, sed sicut totum ex seipso toto genuit Filium suum, ita incarnato Filio suo totum spiritum suum dedit, non particulatim, non per subdivisiones, sed generaliter et universaliter, et non ob aliud dat nisi quia Pater diligit Filium.