On this page
Caput 26
Caput 26
Versus 3
"Cui dedisti." Ibid. "Consilium dare stulto charitatis est, consilium dare ipsi sapienti perversitatis est, unde sequitur:"
Versus 4
"Quem docere." Spiramento vivimus sine quo non sapimus, sed per quod. Qui ergo dat vitam, dat et sapientiam.
Versus 5
Versus 7
Versus 9
Versus 13
"Spiritus ejus ornavit coelos." Quia praedicatores nisi promissa Paracleti dona susciperent, nullo fortitudinis decore claruissent.
"Et obstetricante manu ejus." Antiquus hostis, qui homini ore colubri locutus est, qui tortuosus dicitur, quia in veritatis rectitudine non stetit; hic obstetricante manu Domini ejectus est ab Ecclesia. In paucis autem sententiis primi adventus Dominici ordinem retulit, sed secundum subdit valde esse timendum.