Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 27

Caput 27

Versus 1

"Addidit quoque," etc. GREG. in Job., l. XVIII. "Ecclesia duobus modis patitur amara ab hostibus: vel verbis, ubi exercetur ejus sapientia; vel gladiis, ubi probatur patientia. Nunc de ea persecutione ait ubi lacessitur falsis assertionibus."

Versus 2

"Vivit Deus." Sunt qui adversa patientes, Deum esse non credunt: nonnulli Deum esse aestimant, sed res humanas minime curare. Iste in typo Ecclesiae positus in afflictione, ut Deum esse fateretur, ait: "Vivit Deus." Ut vero res humanas curare eum perhiberet, subdit: "Qui abstulit judicium meum," etc.

Versus 4

"Non loquentur labia mea." Ibid. " Quod prius iniquitatem, etc., usque ad meditari studiosae pravitatis."

Versus 5

"Absit a me." Quia dicit Salomon: "Qui justificat impium, et qui condemnat justum, uterque abominabilis est ante Deum." Et hoc est: "Absit a me." Ab innocentia enim recederet, si bona de illis malis aestimaret.

Versus 6

"Justificationem meam." Ibid. "Coeptam justificationem desereret, si in peccantium laudem declinaret. Bene ab alienis absistit, qui prius se a propriis custodit: quasi, ideo de eis peccare timeo, quia non reprehendit me cor meum."

"Neque enim reprehendit me cor meum." " Ac si dicat, etc., usque ad fortiter tamen cogitationi restitit."

Versus 7

« Sicut impius inimicus meus.

Ibid. " Impius, infidelis dicitur, etc., usque ad qui mihi opere non concordat."

Versus 8

"Quae est enim spes hypocrisis." Hypocrita, qui Latine dicitur simulator, est avarus raptor, qui dum inique agens desiderat de sanctitate venerari, laudem vitae rapit alienae.

Versus 9

"Nunquid Deus audiet?" Quia in judicio remedium in clamore non invenit, qui nunc tempus congruum clamoris perdit. De cujus pravitate subjungitur:

Versus 10

"Aut poterit in Omnipotente delectari." Qui terrenarum rerum amore vincitur, in Deo nullatenus delectatur:

"Et invocare Deum in omni." Tantum Deum hypocrita tunc invocat, cum hunc terrenarum rerum tribulatio angustiat.

Versus 11

"Docebo vos per manus." " Manus Dei vocatur Filius, etc., usque ad peccatum est illi."

Versus 14

"Si multiplicati fuerint." Ibid. "Qui haereticorum generantur praedicatione, venturi judicii sententia feriuntur."

"Et nepotes." " Nepotes haereticorum sunt, etc.,usque ad nonnullos in malitia pertinaces relinquit. Sequitur:"

Versus 15

"Qui reliqui fuerint." Ex eo videlicet haereticorum populo derelicti sepelientur in interitu, quia dum ad lucem veritatis non redeunt, intelligentia terrena deprimuntur.

"Et viduae illius non plorabunt." Viduas dicit plebes subjectas morte haeretici destitutas: quae dum praedicator erroris ad aeterna supplicia rapitur, saepe ad cognitionis verae gratiam revertuntur.

Versus 16

"Si comportaverit." Ibid. " Argentum, id est eloquium haereticorum, etc., usque ad sacrae Scripturae contexunt testimonia."

Versus 17

"Praeparabit quidem." Quia vir recta fide plenus, Scripturae, quae haereticus affert, testimonia colligit, et erroris pertinaciam inde convincit, ut David Goliam gladio suo occidit.

"Et argentum innocens dividet." " Innocens argentum dividere, etc., usque ad quia illi miscent falsa veris."

Versus 18

"Aedificavit sicut tinea domum." Ibid. "Tinea domum sibi corrumpendo aedificat: sic et haereticus locum perfidiae suae nonnisi in mentibus, quas corrumpit, facit."

"Et sicut custos." " Umbraculum custodis, etc., usque ad sermo erigitur, cum subditur."

Versus 19

"Dives cum dormierit." Dormit dives et oculos aperit, quia cum carne moritur, ejus anima videre cogitur, quod providere contempsit.

Versus 20

"Apprehendet eum." Agente namque inopia, apud inferos usque ad minima petenda dives ardens compulsus est, qui hic agente tenacia usque ad minima neganda pervenit.

"Nocte opprimet eum." Noctem absconditum tempus repentini exitus appellat, tempestatis nomine judicii turbinem designat.

Versus 21

"Tollet eum ventus." Ventus urens malignus spiritus vocatur, qui eum quem nunc succenderit igne perversae concupiscentiae, agit postmodum ad flammas gehennae.

"Et velut turbo rapiet." Locus perversorum temporalis vitae delectatio.

Versus 22

"Et mittet super eum." Peccatorem Deus quoties feriendo corrigit, ad hoc flagellum emittit, ut parcat. Cum vero ejus vitam in peccato permanentem feriendo concludit, flagellum emittit, sed nequaquam parcit.

"De manu ejus." Quia manus operatio intelligitur, de manu percussi fugit, qui dum pravi interitum conspicit, vias pravitatis relinquit, unde sequitur:

Versus 23

"Stringet super eum." Manus stringere, est vitae opera in rectitudine confirmare, in aliena poena conspiciendo quid timeat.

PrevBack to TopNext