Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 28

Caput 28

Versus 1

"Habet argentum venarum suarum principia." GREG. " Postquam potentium poenas superborum, etc., usque ad ut nulla sacrorum librorum auctoritate solidentur."

"Et auro locus est." " Hoc loco haeritici, etc., usque ad prius hic arserit in officina charitatis."

Versus 2

"Ferrum de terra tollitur." Solent haeretici de justitia gloriari, et catholicos fuisse iniquos criminantur. Contra quos per humilem confessionem dicitur: "Ferrum de terra tollitur." Quia fortiores viri, a terrena, quam prius tenuerunt, actione separantur, et propugnatores Ecclesiae fiunt.

"Et lapis solutus." " Quia cor durum, etc., usque ad et per praedicationem sonorus fiat."

Versus 3

"Tempus posuit tenebris." Iniqui videlicet modum, quo iniqui esse desistant.

"Et universorum." " Quia intuetur electorum terminum, etc., usque ad quod obduratae perfidiae se tenebris caecaret."

"Lapidem quoque caliginis." " Populus Judaeorum perfidia durus, etc., usque ad ejus in se imaginem expressit."

Versus 4

"Dividet torrens a populo." Ibid. " Torrentis autem nomine, etc., usque ad nomine torrentis potest irrigatio sanctae praedicationis intelligi."

"Eos quos oblitus," " id est Judaeos, etc., usque ad quia verbis vitae ad cor viam praebere noluerunt."

Versus 5

"Terra de qua oriebatur." Quia Judaea et prius habuit legem quae reficeret, et post visis miraculis Redemptoris, invidiam quae concremaret.

Versus 6

"Locus sapphiri lapides ejus." Ibid. "Sapphiri, coloris aerii sunt. Et hoc dicit, quia nunquam de Judaea animae sanctae, quae coelestem vitam ducerent, defuerunt:"

"Et glebae illius." " Glebas dicit collectiones singulorum ordinum, etc., usque ad Sed cur bona perdidit, sequitur:"

Versus 7

"Semitam ignoravit." " Hoc loco avis nomine ille signatur, etc., usque ad considerare noluit."

"Nec intuitus est oculus." " Redemptor noster vulturis, etc., usque ad de quibus subditur:"

Versus 8

"Non calcaverunt eam filii institorum." " Institores sunt qui spirituale negotium gerunt, etc., usque ad institorum filios, pastores et doctores."

"Nec pertransivit per eam leaena." Leaena dicitur Ecclesia, quia male viventes in vitiis ore praedicationis sanctae interficit, unde Petro dicitur: "Macta et manduca." Ecclesia itaque per Judaeam transiit, sed non pertransiit: quia ex illa paucos ad fidem rapuit, sed tamen infidelem populum a perfidia funditus non exstinxit. Sed a Judaeis repulsa, quid fecit?

Versus 9

"Ad silicem extendit manum suam." Quia ad duritiam gentium brachium suae praedicationis misit.

"Subvertit a radicibus montes." Radices, cogitationes intimae superborum: montes a radicibus sunt eversi, quia saeculi potestates ad colendum Deum ab intima cogitatione ceciderunt.

Versus 10

"In petris rivos excidit," etc. Ibid. "id est in duris gentium cordibus fluvios praedicationis aperuit."

"Et omne pretiosum vidit oculus ejus." Vidit Deus pretiosum, cum humanam animam de se abjectam sapientiae gratiae suae illustratione respexit.

Versus 11

"Profunda quoque." " Profunda fluviorum scrutatur Dominus, etc., usque ad et nullo merito nostro sapientia Dei venit ad nos."

Versus 13

"Nec invenitur in terra." Terram, humanam animam dicit. Haec sapientia in terra suaviter viventium inveniri non potest, quia quisquis adhuc hujus vitae voluptatibus pascitur, ab aeternae sapientiae intellectu separatur.

Versus 14

"Abyssus dicit." " Abyssus dicit corda hominum, etc., usque ad quae stulta apud Deum dicit, iniquis operibus."

"Mare loquitur: non," " inquietorum mentes, etc., usque ad sed per semetipsam veniret. Sequitur:"

Versus 15

"Non dabitur aurum obrizum pro ea." " Aurum obrizum sancti angeli nuncupantur, etc., usque ad sed non sine contagio culpae."

"Nec appendetur argentum in commutatione ejus." Quia vita justorum praedicantium, vel eloquia Dei scribentium, quantalibet sanctitatis luce polleat, adventum nobis supernae sapientiae per suam praesentiam non communicat.

Versus 16

"Non conferetur tinctis Indiae coloribus." " Per Indiam hic mundus accipitur, etc., usque ad et vestis sine tinctura."

"Nec lapidi sardonicho." Sardonichus terrae rubrae similitudinem tenet, sapphirus aeream speciem: per sardonichum ergo homines, vel patres Veteris Testamenti terrena quaedam sectantes; per sapphirum Novi Testamenti praedicatores, coelestia sola quaerentes, vel angeli accipiuntur.

Versus 17

"Non adaequabitur ei aurum vel." GREG. " Postquam dictum est, etc., usque ad quia creatura sunt."

"Nec commutabuntur pro ea vasa." " Excelsum vas auri, etc., usque ad sed Dominum prophetarum credit."

Versus 18

"Nec commemorabuntur in comparatione." Quid enim sunt homines Deo comparati? Nihil.

"Trahitur autem sapientia." " Quia cum sit invisibilis, etc., usque ad "Et nescis unde veniat aut quo vadat.""

Versus 19

"Non adaequabitur ei topazius." " Pro eo quod omni colore resplendet, etc., usque ad quod ostendit dum subdit:"

"Nec tincturae mundissimae." Mundissimae tincturae sunt qui humiliter custodiunt supervenientem in se virtutum gratiam. Tincti enim non essent, si sanctitatem naturaliter habuissent.

Versus 20

"Unde ergo sapientia venit?" " Quia ab invisibili patre nascitur, etc., usque ad "et quis est locus intelligentiae?""

Versus 21

"Abscondita est." Quia quandiu hic vivitur, videri Deus per suae naturae speciem non potest; per imagines vero visus est Mosi, Jacob et aliis.

"Volucres quoque coeli latet." " "(GREG. in Job, l. XIX.)" Quia in hac carne corruptibili constituti, etc., usque ad in eorum dictis atque consolationibus ab hujus vitae fatigatione respirant."

Versus 22

"Perditio et mors dixerunt," etc. Ibid. "Quia videre Deum, hoc est quod habere: ideo iniqui hanc sapientiam non vident, quia repulsi per superbiam nequaquam habere potuerunt. Famam autem ejus audisse, est ejus potentiam ex virtute cognovisse."

Versus 23

"Deus intelligit viam." " Ac si dicat, etc., usque ad in cunctis mundi partibus electorum fuerat corda repletura. Sequitur:"

Versus 24

"Ipse enim mundi fines intuetur." Respicere Dei est perdita ad gratiam reformare.

Versus 25

"Qui fecit ventis pondus." " Velocitate et sublimitate ventorum, etc., usque ad gloriam permista infirmitate temperare."

"Et aquas appendit," etc. Ibid. " Aquas dicit mentes Spiritu sancto, etc., usque ad sed mulierem fugit, timore perculsus."

Versus 26

"Quando ponebat pluviis legem." " Pluvia, praedicantium dicta, etc., usque ad quae hoc quod sonuit, opere conservat."

Versus 27

"Tunc vidit illam, et enarravit." Hanc incarnatam sapientiam vidit, id est videri fecit, et enarrari, a praedicatoribus praeparari, et investigari ab auditoribus fecit. Sibi quippe illam praeparat, quisquis illam bene vivendo in die judicii propitiam habere curavit.

"Vidit illam," etc. " Vidit, quia species est, etc., usque ad quod de illa homo cognosceret in se, unde subditur:"

Versus 28

"Et dixit homini," etc. Quia naturam sapientiae penetrare non possumus quid sit in se: ex condescensione Dei audivimus quid sit in nobis. Namque hanc habere certum est, quem timere Deum incertum non est.

"Ecce timor Domini ipsa," etc., quasi diceret Si Deum times, constat quia sapientia plenus es quae apud hominem timor Domini vocatur. Sed quia ille vere vim divini timoris intelligit, qui se ab omnibus pravis operibus custodit, subdit: "Et recedere a malo intelligentia."

PrevBack to TopNext