"Addidit quoque Job," etc. Ibid. " In hoc ultimo sermone, etc., usque ad ut haec nostra misera tempora cum suspirio desideret, unde dicit:"
Versus 2
"Quis mihi tribuat, ut sim," etc. " Statutus dierum numerus menses vocantur, etc., usque ad quando erit error apertus qui modo occultus est."
"Menses pristinos." Dies, cum colliguntur, in mensibus subtrahuntur; quia Ecclesia, dum lucentes animas colligit, in intimis abscondit. Vel, mensis, pro perfectione ponitur, quae erit eis in requie, quibus nunc est in operatione, cujus nunc reminiscitur Ecclesia.
"Secundum dies," etc. Quia se tunc in deficientibus ex persecutione aestimabit cadere, quae se nunc in istis respicit custodiri.
Versus 3
"Quando splendebat lucerna," etc. Lucerna lumen sacrae Scripturae vocatur. Nunc ergo lucerna super caput Ecclesiae splendet, quia sacra eloquia tenebras nostrae mentis irradiant.
"Et ad lumen ejus," etc. Ibid. "Ecclesia, etsi alienae cogitationis occulta non penetrat, quia quasi faciem Dei non cognoscit in nocte, ponit tamen gressus boni operis directo lumine supernae locutionis."
Versus 4
"Sicut fui in diebus adolescentiae." " Adulta erat Ecclesia, etc., usque ad cum per praedicationem filios parere non valet."
"Quando secreto Deus erat in tabernaculo." " Tabernaculum habitationem, etc., usque ad "Quando erat omnipotens mecum." Sequitur:"
Versus 5
"Et in circuitu," etc. Pueri vocantur, qui coelestibus mandatis inserviunt, qui nunc in circumitu ejus sunt, quia in cunctis fere gentibus reperiuntur.
Versus 6
"Quando lavabam pedes meos." " Pedes Ecclesiae sunt inferiorum operum ministri, etc., usque ad pedes sunt qui exteriora ministrant."
"Et petra fundebat mihi," etc. Ibid. "Quia in ea Christi praedicamenta intimae unctionis emanant. De hac petra rivi olei exierunt evangelistarum libri; vel rivos olei dona Spiritus dicit."
Versus 7
"Quando procedebam," etc. " Per portam civitatis, etc., usque ad quod et Job fecit"
"Et in platea parabant," etc. Quia in magnae auctoritatis latitudine sui magisterii exhibet libertatem. Qui enim recta quae sentit publica voce praedicat, quasi in platea super cathedram sedet, cum nulla de sua praedicatione metuit, nullus pressus terroribus se sub silentio abscondit.
Versus 8
"Videbant me juvenes," etc. Juvenes dicit, quia nulla consilii gravitate fulciuntur senes, morum grandaevitate maturos. Et est sensus: Ecclesiae vigorem et rectitudinem immaturi formidant, et grandaevi glorificant.
Versus 9
"Principes cessabunt loqui." Principes vel duces dicit haereticae pravitatis auctores. Et est sensus: Cum praedicare mihi publica voce licuit, omnis me, qui veritati non fuit subjectus, expavit. Digitum ori superponunt, dum falsis querelis non ratione vocis se reprimi, sed virtutis manu significant.
Versus 10
"Vocem suam cohibebant duces." " Nimirum hi, qui post se errantes populos trahere conantur, etc., usque ad dum perversa insinuant, ad impietatem nutriendo confirmant."
Versus 11
"Auris audiens." " Ibi dixit, quid exhibuit per doctrinam, etc., usque ad qui exemplis vitae illius bene vivendo respondet."
Versus 12
"Eo quod liberassem pauperem vociferantem." Ecclesia pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti, eas quas commisit culpas, relaxat.
"Et pupillum cui non esset adjutor." " Pupillum liberat, dum unusquisque, etc., usque ad Haec etiam Ecclesia et corporaliter exhibet et spiritualiter."
Versus 13
"Benedictio perituri." GREG. "Benedictio perituri super eam venit, cum peccatoris interitum praevenit, et sanctis exhortationibus a culpae fovea reducit."
"Et cor viduae consolatus sum." Magnam consolationem cor viduae suscipit, quando fidelis anima in verbis Ecclesiae de adventu illius, aliquid, cui spiritualiter est conjuncta, cognoscit.
Versus 14
"Justitia indutus sum." " Ille justitia sicut vestimento induitur, etc., usque ad qui de culpa, quam superat, elevatur."
"Et diademate judicio meo." Justorum judicium diadema dicitur, quia per hoc non in terrenis et in infirmis, sed sursum remunerati concupiscunt.
"Indutus sum judicio:" quod comparatur coronae quae supra ponitur, quia in coelo quaerit coronari, non in terra. Bona sua aperit, ut amici non increpantes erigantur, sed tacentes imitentur. Valet etiam memoria priorum contra desperationem pro increpationibus.
Versus 15
"Oculus fui caeco et pes claudo," etc. " Beatus enim Job et illi per semetipsum manum praebuerat, etc., usque ad qui sibi nequam, cui bonus?"
Versus 16
"Pater eram pauperum." Pauperes enim spiritu ex ejus praedicatione generantur.
"Et causam quam nesciebam." " Ecclesia cum per electos mala, etc., usque ad sunt tamen minora pro majoribus relinquenda."
Versus 17
"Conterebam molas," etc. Iniquus dicitur diabolus; per molas, occultae ejus insidiae; per dentes apertae culpae demonstratur perpetratio. Prius ergo necesse est occulta consiliorum illius machinamenta prodere, ut auditoris nostri animam in aperto lapsu valeamus revocare.
Versus 18
"Dicebamque: In nidulo meo moriar." " Per nidi nomen exprimitur, etc., usque ad nec ut quidam in initio plus agit, in consummatione minus."
Versus 19
"Radix," etc. Ibid. " Radix Ecclesiae incarnatus Christus, usque ad cogitatio mentis aperitur"
"Et ros morabitur," etc. " Subaudi dicebam, etc., usque ad ut digni simus, qui de inferioribus colligamur."
Versus 20
"Gloria mea semper innovabitur." Idem quasi amissam gloriam deplorat, quia eos quos ipse novae vitae militare credidit, vetustis desideriis servire cognoscit.
"Et arcus meus." " Scriptura est arcus, etc., usque ad quod etiam nunc est."
Versus 21
"Qui me audiebant." Praeteritorum temporum reminiscitur, in quibus omne quod ab ea dicitur, cum metu a fidelibus auditur et adversariorum proterviam deplorat.
"Et intenti tacebant." Ad consilium ejus tacent, qui verba ejus non audent impugnare, sed credere.
Versus 22
"Verbis meis addere." Dictis ejus haeretici aliquid addere praesumunt, cum praedicamentorum rectitudinem quasi emendare moliuntur.
"Et super illos stillabat." In hac stillatione eloquii mensura praedicationis juxta capacitatem audientium accipitur.
Versus 23
"Exspectabant me sicut pluviam." Verba praedicationis sanctae sicut pluviam sustinemus, cum vera humilitate ariditatem cordis nostri agnoscimus, ut potu sanctae praedicationis irrigemur.
"Et os suum aperiebant quasi ad imbrem." Quia dum in extrema parte saeculi verba sanctae praedicationis accipimus, quasi ad imbrem serotinum os cordis aperimus.
Versus 24
"Si quando ridebam ad eos non credebant." " GREG. in Job., lib. XX. Hoc dicit Ecclesia ex voce capitis, etc., usque ad immoderata severitas odiosum reddat."
"Et lux vultus mei non cadebat." Ibid. " Lux vultus beati Job, etc., usque ad Ecclesia etiam clara mysteria terrenis non praedicat."
Versus 25
"Si voluissem ire," etc. Dominus et cum vult, venit, et cum venit, primus sedet. quia et adventus ejus in corde nostro gratuitus est, et appetitus ejus desiderii in cogitatione nostra aequalis caeteris desideriis non est.
"Cumque sederem, quasi," etc. " Et littera aedificat, etc., usque ad consolari, ministerium pietatis."
"Moerentium consolator." Ibid. "Qui audivit de justitia Dei ut timeat, audiat, et de misericordia, ut confidat, ut sit simul metus et spes. In arca cum tabulis virga simul est, et manna, id est, cum scientia sacrae Scripturae in pectore rectoris, virga districtionis, et manna dulcedinis."