Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 22

Caput 22

Versus 1

"Onus vallis." " Jerusalem quondam domina gentium, etc., usque ad qui de sublimi sensu Scripturarum ad infima corruerunt."

"Vallis visionis." LXX: Sion, id est speculae, scilicet Ecclesiae.

"Quidnam tibi quoque." Quasi diceret: Cum philosophia et sapientia saecularis, de sublimibus disputans, simplicitatem Ecclesiae contemnat, cur, tu quoque sectaris excelsa?

Versus 2

"Plena." Doctrina haereticorum plena est multiloquio et clamore.

"Interfecti tui." HIER. "Vallis, scilicet Sion, voluntate propria, ad haereticos scilicet transierunt. Comparatione eorum qui post praelium victi sunt, infelicius vulnerantur qui sponte se tradunt: quomodo in martyrio, qui post poenas negat, levius punitur quam qui sine necessitate Christum abnegat."

Versus 3

"Cuncti principes," etc. " Sicut in Jeremia legitur, Sedechias nocte per muri foramen, etc., usque ad et in Babylonem ducti sunt."

"Fugerunt." In fuga concordes, quorum princeps est draco fugiens, coluber tortuosus.

Versus 5

"Et fletuum." ID. "LXX: Erroris. Non quod fletus et error a Domino sit, sed occasione Scripturarum quas dedit eis legendas, nascitur erroris occasio, et possunt dicere: "Quare nos errare fecisti a via tua?""

Versus 6

"Elam." Civitas in Perside provincia, in qua optimi sagittarii: "Elam sumpsit pharetram." Elam, ascensus eorum, id est superbia haereticorum, sumpsit pharetram, "ut sagittet in obscuro rectos corde."

"Parietem." Ecclesiae firmamenta, clypeo suo, id est impugnatione nudavit.

Versus 8

"Operimentum." Templum quod gentibus et pollutis ante opertum et clausum erat.

"Armamentarium." Juxta templum erat domus quam aedificavit David ad reponenda arma, in cujus circuitu arbores multae; unde dicitur domus saltus. Ipsa quoque non lapidea, sed lignea fuit: ex humore enim caementi et lapidum (ut aiunt) eruginat ferrum.

Versus 9

"Et congregastis." " Terra promissionis, quamvis uberrima, etc., usque ad inferior quae ab hostibus capi poterat, superior quae non poterat."

Versus 11

"Et lacum." ID. "Non puteum qui aquam vitalem habet et aeternam, sed lacus contritos qui continere non valent aquam."

"Inter duos muros." Scilicet et Novum et Vetus Testamentum, fecerunt sibi novas aquas, quas interiores putant et majora continere mysteria quam Vetus Testamentum.

Versus 12

"Et vocabit Dominus Deus exercituum." " Quotidie provocat Dominus haereticos ad poenitentiam, etc., usque ad sed vilipendentes et desperantes dicebant: "Comedamus et bibamus, cras enim moriemur"."

Versus 14

"Moriamini." ID. " Vitiis, aut cum eis ad inferos descendatis, etc., usque ad quae hic dicuntur non pertinent ad captivitatem factam tempore Ezechiae."

Versus 15

"Sobnam." HIER. " Convertere nunc, etc., usque ad unde ei Dominus haec mala minatur"

Versus 16

"Quid tu hic?" " Ac si diceret: Cur tibi vis aedificare domum?etc., usque ad quam sepulcrum et memoria appellandum."

Versus 18

"Coronans coronabit te." Qui scilicet quondam habebas coronam pontificis, et sanctificationem in lamina auri (in qua scriptum erat nomen Dei), tribulatione et angustia coronaberis.

"Tribulatione." Pro lamina aurea in qua scriptum erat nomen Domini, quam in fronte portabat sacerdos semel in anno.

"Quasi pilam." Sicut sphaera in loco declivi et spacioso stare non potet, sic populus tuus in orbis terminos dispergetur.

Versus 20

"Servum meum Eliacim." Per Sobnam superbum, etc., "usque ad Filium Helciae," id est patris Domini.

Versus 22

"Clavem." Per clavem quam super humerum portat, sceptrum regni et signum victoriae, id est "crucem possumus" intelligere quam Christus ipse in suo proprio portavit humero.

"Domus David." Domum David vocat domum Domini, in qua erat aurea clavis.

"Et aperiet." Unde: "Qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit." Quod in passione reseravit claudi non poterit; quod in caeremoniis clausit, nemo aperiet.

Versus 24

"Et suspendam super." Unde in Evangelio: "Omnis populus pendebat ex eo." Hodie quoque ad verbum sapientiae ejus pendent.

Versus 25

"Auferetur paxillus." " Quae dicuntur, etc.,usque ad Judaei convertentur ad fidem."

PrevBack to TopNext