"In die illa," etc. ID. " Tradunt Hebraei diabolum, etc., usque ad ut inducatur gladius super eum."
Versus 1
"Vectem." HIER. " LXX: Fugitivum. Tunc enim fugiet, etc., usque ad serpens autem, quia insidias molliter infundit."
"Cetum." Hebraei, "Tanniu;" unde Hebraei fabulabantur Leviathan habitare sub terra et in aethere, Tanniu vero in mari.
Versus 2
"Vinea meri cantabit." Cui Jeremias propinat calicem meracissimum. Merum Graece, purum Latine.
Versus 5
"An potius?" " Vox Patris deliberative, etc., usque ad qui non sunt salvati auctoritate legis."
Versus 6
"Israel," id est populus Judaeorum conversus, videns doctrina filiorum suorum orbem floruisse.
Versus 9
"Idcirco." Quasi diceret: "Ideo dimittetur iniquitas domui Jacob:" et caetera propter merita scilicet apostolorum, qui per mundum idolorum altaria comminuerunt.
Versus 11
"Conterentur." ID. "Sicut Delbora ad bellum ivit et populum ad ignominiam Judaeorum judicavit; et imminente Chaldaeorum captivitate, viris tacentibus Olda prophetavit: sic imminente captivitate Romanorum, veniebant forte mulieres et docebant eos."
"Mulieres." Diversae Synagogae; vel aperte mulieres, quae nudatis pectoribus sanguinantes feriunt lacertos.
"Docentes eam." HIER. "Magna infelicitas populi et reprehensio, a mulieribus lamentationis carmina discere."
Versus 12
"Ab alveo." " LXX: ab Euphrate, etc., usque ad quia habet turbidas aquas, et non perpetuas."