Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 28

Caput 28

Versus 1

"Vae coronae superbiae." ID. " Huc usque ad consummationem mundi, etc., usque ad nec poenitentiae fructum salutis habuit."

"Vallis pinguissimae." Gethsemani fertilitate frugum, per eam erat eis ascensus in civitatem, et ibi figebant aliqui, ludi causa, tentoria dum in civitate morabantur.

Versus 5

"In die illa." ID. " Secundum prophetiam, cum Dominus, etc., usque ad Scribae enim et Pharisaei vino et sicera inebriati sunt."

Versus 6

"Fortitudo revertentibus." ID. "Non leguntur bella Ezechiae, sed Dominus pro eo bellum gessit, interfectis centum et octoginta quinque millibus Assyriorum, quorum Judaei spolia collegerunt: et ad portas Jerusalem cum gaudio reversi sunt."

Versus 8

"Omnes enim." Dum Scripturarum non digerunt cibos, nec corpori faciunt vitales, sed immaturos et fetentes egerunt, ut in eis Dominus nullum inveniat locum.

Versus 9

"Ablactatos a lacte, avulsos." Alios non, quia portare non possunt. Hi enim sunt qui jam solido cibo uti possunt; aliis dicit Apostolus: "Lac dedi vobis potum, non escam".

Versus 10

"Quia manda, remanda, manda, remanda; exspecta, reexspecta, exspecta, reexspecta, modicum ibi, modicum ibi." ID. "Quasi dicat. Vos non potestis doceri, quia irridentes prophetas (per quos praedicit Dominus vobis mala superventura, ut poenitentiam agatis et liberemini); opponitis, "manda, remanda;"quasi dicat: O Propheta, praecipe quod vis, minare quae vis; haec tamen non eveniunt quae minaris."

Versus 11

"In loquela enim." Quasi dicat: Malo vestro haec dicitis, quia non praenuntiabit vobis Dominus amodo mala, sed statim inferet. Et hoc est: "In loquela enim labii et lingua altera loquentur ad populum istum," etc.

Versus 16

"Lapidem. Lapidem quem aedificantes reprobaverunt, hic factus est in caput anguli."

Versus 19

"Sola vexatio intellectum dabit auditui."

Versus 21

"Sicut enim." Philisthaeos congregatos superveniens David auxilio Domini, divisit vivos a mortuis et perversa loca dispersit; unde locus ille Baalphrasim nomen accepit.

"Alienum opus." ID. "Opus proprium Dei est misereri, parcere, condonare. Non suum, sed alienum est, irasci, punire."

GREG. "In mundum veniet, ut faciat opus suum, scilicet ut redimat genus humanum; sed ab ipso est alienum opus ejus; non convenit enim Deitati conspui, flagellari, crucifigi."

Versus 24

"Nunquid tota." HIER. "Pius et misericors Deus genus humanum, ut fructum boni operis afferat, arat ut agricola vomere praedicationis, proscindit verbere tribulationis, nunc peste, nunc captivitate corrigit; et hoc est: "Nunquid tota die,"etc."

Versus 25

"Gith et cyminum." " Gith et cyminum quae in virga excutiuntur, etc., usque ad clavem scientiae habentes."

Versus 29

"Et hoc a Domino Deo exivit."

PrevBack to TopNext