Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 29

Caput 29

Versus 1

"Vae Ariel." ID. "Ad Jerusalem compatientis affectu: "Quia si cognovisses et tu"; Ariel, leo Dei; leo enim Dei Jerusalem potentissima et fortissima fuit."

"Expugnavit." ID. "Cum potentissima esset, repugnantibus caecis et claudis, quando Joab primus domatum excelsa conscendit."

"Additus est annus." Cum captivitati essent a Nabuchodonosor, neque templum habebant, neque sacrificium, et hoc per multos annos: et hoc est annus ad annum additus.

Versus 3

"Quasi sphaeram in circumitu tuo." Templi similitudinem retinentis antiquam, non magnificentiam.

Versus 4

"Pythonis," etc. ID. "Phytonissa quae erat in Endor per necromantiam Samuelem, imo daemonem suscitavit: et hujusmodi futura praedixit in populo illo. Mania, insania, unde manichaeos, manthos, divinatio."

Versus 6

"In tonitruo." Visi sunt Romani irruere cum tonitruo, et terra moveri eorum adventu, et cum flamma ignis, quia et civitatem succenderunt et templum.

Versus 9

"Obstupescite et admiramini." HIER. "Post subversionem Jerusalem et templi, id est Ariel contra Scribas et Pharisaeos prophetia dirigitur."

Versus 11

"Signatus est enim." Haec impleta sunt, quando et dignitatem et sacerdotium amiserunt, et civitas destructa est et templum a principibus Romanorum.

Versus 13

"Eo quod appropinquat populus iste." ID. " Dominus in Evangelio Matthaei utitur, etc., usque ad verbis propriis usos."

"Labiis suis." ID. "LXX. Labiis suis me honorat, cor autem ejus longe est a me: frustra autem colunt me, docentes praecepta hominum atque doctrinas."

Versus 14

"Peribit enim." ID. "Ab loco hoc Apostolus testimonium ponit: "Perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium reprobabo:"aliis verbis eumdem sensum: Vere grande miraculum fecit Deus in populo ut eodem tempore civitas arderet, et templum corrueret, et omnis magistrorum scientia deperiret."

Versus 15

"A Domino abscondatis." ID. "Quasi non videat Deus. Hoc errore Adam et Eva absconderunt se: Cain quoque dixit: A facie tua abscondar."

Versus 16

"Perversa est," etc. ID. "Ut Creator ignoret creaturam; unde Apostolus: "O homo tu quis es, qui respondeas Deo? nunquid dicit figmentum factori suo: Quare me fecisti?""

Versus 17

"In modico et in brevi." HIER. "Modicum et breve ex quo hoc praedictum est usque ad ascensionem Domini: omnia enim tempora, aeternitati comparata, brevia sunt et momentanea."

"Libanus in Carmel." " Libanus mons in Phoenicia, etc., usque ad si esset cum adultero viro."

Versus 21

"Et declinaverunt frustra a justo." " Daemones conati sunt, etc., usque ad Scribae et Pharisaei declinaverunt frustra a justo, dicentes: "Non habemus regem nisi Caesarem"."

Versus 22

"Redemit Abraham." " De igne Chaldaeorum, etc., usque ad ignis enim lingua eorum ur dicitur."

PrevBack to TopNext