Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 30

Caput 30

Versus 1

"Vae, filii desertores, dicit Dominus." " ID. Post prophetiam contra Ariel et caetera, etc., usque ad fugerunt in Aegyptum: et hoc est: "vae, filii desertores.""

Versus 2

"Qui ambulatis." " Ut dicit Hieronymus: Jeremias cum eis ivit, etc., usque ad: "ut habitaretis in terra vestra.""

Versus 4

"Erant enim in Thaphnis." Quasi dicat: An ideo recessistis a me, ut fugeretis usque in Thaphnis et Anes? Thapnis civitas in qua magi contra Moysen signa fecerunt; Anes in finibus Aegypti sita est: forsitan timore turbati non ausi sunt in Thaphnis manere, et fugerunt usque ad Anes.

Versus 6

"Onus jumentorum." ID. "Post decem onera diversarum gentium, undecimum onus reliquarum duarum tribuum ponit, quae remanserunt ducto Sedechia et aliis principibus in Babylonem."

"In terra." ID. "Eremus per quam pontifex Joanna filius Chareae et alii duces traduxerunt reliquias in Aegyptum contra praeceptum Domini; vel, ipsa Aegyptus in qua multas tribulationes et angustias sustinuerunt."

Versus 8

"Nunc ergo." ID. " Dominus ad Jeremiam, vel ad Isaiam secundum Hebraeos, etc., usque ad quia bene feci eis, bene docui, et ipsi spreverunt."

Versus 12

"Pro eo quod reprobastis verbum." ID. " Haeretici quoque et omne dogma contrarium veritati, etc., usque ad et saltem coenosam et parvulam aquam sitientibus praebere."

Versus 13

"Sicut interruptio cadens." Quasi: Quomodo interruptio muri altissimi qui longam traxit ruinam difficile instaurari, et pristinum decorem recipere potest, sic veniet vobis repentina contritio.

Versus 19

"Plorans nequaquam plorabit." ID. " Judaei referunt hoc ad tempus illud quando sub Zorobabel, etc., usque ad in specula scilicet et visione pacis, id est Ecclesia."

Versus 21

"Post tergum." " Prima conditione quasi in facie Adam audivit a Domino, etc., usque ad et hoc est: "Aures tuae audient verbum monentis post tergum.""

"Neque ad dexteram." In utraque parte quidquid supra modum est, in vitio est.

"Neque ad dexteram," etc. declinandum est, sed via publica gradiendum, id est regia, quae non fallit.

Versus 22

"Et contaminabis laminas." ID. "Idola scilicet quae ad similitudinem veritatis artifex lingua composuerit, in splendore eloquentiae (quod significat argentum) et in ratione sapientiae (quod significat aurum) comminues, et disperges, et immunda judicabis."

Versus 23

"Et dabitur pluvia." ID. " In Regum volumine scriptum est, etc., usque ad nisi enim vitia abjecerint, virtutes non subeunt."

"Pascetur." Quidam haec hyperbolicos Cyri temporibus, qui captivitatem populi relaxavit, in Judaea completa, contendunt.

Versus 24

"Commixtum migma." " Isaac hordeum sevit, etc., usque et "ad" per paleas et hordeum paulatim proficiunt, et transeunt ad frumentum."

Versus 25

"Et erunt." " In die judicii super montes et colles erunt rivi, etc., usque ad qui enim biberit de aquis ejus non sitiet in aeternum."

"Interfectionis multorum." ID. " Multi enim sunt vocati, etc., usque ad quorum linguae in Babylone confusae, et super quos cecidit turris in Siloe."

Versus 26

"Et erit lux." Cum praemium laboris percipient, quia creatura liberabitur a servitute corruptionis. Non mirum si luna solis fulgorem recipiat: "Quia justi fulgebunt sicut sol".

Versus 27

"Ecce nomen Domini." Filius in nomine Patris, unum enim nomen est Patris et Filii et Spiritus sancti: unde: "Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti:" non in nominibus, sed in nomine quod est Deus.

Versus 28

"Spiritus ejus velut torrens inundans." HIER. Sicut torrens inundans cum pervenerit usque ad collum, animantem suffocat, sic spiritus irae Dei in judicio impios suffocabit. Finem omnium venisse significans, sicut torrens suffocat eum ad cujus collum pervenit; sic Dei judicium neminem transibit impunitum.

"Quod erat in maxillis." Ut pro voluntate diaboli circumferrentur, haec perdet Dominus in die judicii, vel in praedicatione apostolorum cum gentes ad fidem venerint, et idola relinquent.

Versus 29

"Canticum erit vobis." Post poenam malorum agit de gloria sanctorum. Sicut filii Israel, transito mari Rubro, cum vidissent Pharaonem et Aegyptios submersos, cum laetitia dixerunt: "Cantemus Domino, gloriose enim," etc.; sic in die judicii, transito mundo et damnato diabolo et membris suis, sancti cum laetitia exsultabunt in Dei laudibus; eodem modo in conversione gentium.

"Sicut qui pergit." Praeceptum est filiis Israel, ut decimam bonorum suorum Domino offerrent, Datorem bonorum glorificantes: sic sancti in judicio offerent manipulos suos exsultantes et Deum laudantes, et gentes conversae similiter.

Versus 33

"Sulphuris." In inferno fetor intolerabilis et inexstinguibilis ignis.

PrevBack to TopNext