Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 31

Caput 31

Versus 1

"Vae qui descendunt in Aegyptum." ID. "Egit de gloria bonorum et de poena reproborum, nunc revertitur ad reliquias quae remanserunt in terra Juda, ducto Sedecia et aliis in Babylonem. Sed prius monuit ne irent in Aegyptum: modo quia ierunt minatur malum."

"Non sunt confisi super sanctum Israel." Non exquisierunt corde, sed verbis; dixerunt enim ad Jeremiam: "Ora pro nobis Dominum quid agere debeamus?" et noluerunt obedire. Cui simile: "Deum non invocaverunt." Quod de malis sacerdotibus dictum est.

Versus 2

"Ipse autem sapiens." " Unde Jeremias: "Maledictus homo qui confidit in homine,"etc., usque ad locus ubi crucifixus est Dominus specialiter vocatur "Sodoma et Aegyptus"."

Versus 4

"Quia haec dicit." HIER. "Hoc de illis, qui cum Sedecia in captivitatem ducti, post septuaginta annos, Domino miserante, reversi sunt, caesis in Aegypto Israelitis et Aegyptiis, in quorum auxilio confidebant."

Versus 5

"Sic proteget Dominus." Ita fecit Dominus contra Samaritanos, qui impedire conati sunt aedificationem templi. Et in tempore Machabaeorum in paucis multos fudit.

Versus 6

"Convertimini." " In prophetia, nec temporis, nec historiae ordinem servat, etc., usque ad sic toto affectu mentis redirent."

Versus 9

"Ignis est in Sion." Sion, Ecclesia in qua ignis et caminus qui devoret peccatores, scilicet ligna, fenum, stipulamque consumat.

PrevBack to TopNext