Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 32

Caput 32

Versus 1

"Ecce in justitia regnabit." HIER. "Finita prophetia de his qui in Aegyptum descenderant, incipit de adventu Christi et apostolorum ejus."

Versus 2

"Et erit vir sicut." ID. "Quasi diceret: Sic erit tutus in tribulationibus, sicut qui ventum et turbinem fugiens tuto se abscondit loco; et qui fontes purissimos invenit in deserto; qui solis ardorem suum prominenti devitat saxo."

Versus 9

"Mulieres." ID. "Matronas alloquitur captivandas a Romanis ut poeniteant; vel, per mulieres Synagogas notat, vel urbes Judaeae."

"Mulieres opulentae, surgite:" Post vocationem gentium, quibus Christus in justitia imperavit, ad mulieres opulentas sermo dirigitur.

Versus 10

"Post dies et annum." Unde: "Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis" ; et alibi: "Annum placabilem Domino".

"Post dies." Id est praedicationem Christi. Qui enim impoenitentes fuerunt, etsi non illico captivati, tamen illico conturbati, quia noluerunt recipere praedicationem Domini.

Versus 12

"Super ubera plangite. Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros."

Versus 14

"Onagrorum." ID. "Quorumlibet sylvestrium animalium et avium, quae ibi longo tempore habitaverunt."

Versus 15

"Donec effundatur." Spiritus sanctus, praedicante Elia et Enoch, descendat super nos, sicut In Pentecoste super apostolos. Adjungit autem se propheta compatiendo illis.

"Desertum." Solitudo scilicet gentium vertetur in divitias Israel, et Israel reputabitur in gentes.

Versus 17

"Et cultus justitiae." Ut in silentio oremus, non in plateis, non clamantes, non in multiloquio.

Versus 18

"In tabernaculis." ID. "Jam in mansionibus coeli confidenter habitat, unde: "In domo Patris mei mansiones multae sunt"; vel, in Ecclesiis quae in Domino fiducialiter sperant."

Versus 19

"Grando," quasi diceret: Cum populus Christianus in pulchritudine pacis sederit, tunc ira Dei in saltum saeviet.

Versus 20

"Beati qui seminatis." ID. "In expositione Ecclesiastis. Ille magister dignus beatitudine habetur, qui super irriguum pectus seminat audientium, tam de Judaeis quam de gentibus populo congregato."

PrevBack to TopNext