On this page
Caput 38
Caput 38
Versus 1
Versus 3
"Obsecro, Domine." Iturus ad Dominum, narrat opera sua. Felix conscientia, quae in tempore malorum potest recordari bonorum.
"Obsecro, Domine." Audiens se moriturum, non annos plurimos petit, sed Dei judicio dimittit quid praestare velit: noverat Salomonem Deo placuisse, quia non petierat ampliores annos vitae.
Versus 7
"Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia fecit Dominus verbum hoc quod locutus." ID. "Praesentis scilicet temporis et futuri, ut quomodo sol revertitur ad exordium sui, ita Ezechiae vita ad evolutos redeat annos. Nobis quoque in hebdoade et ogdoade viventibus post resurrectionem Christi vitae spatia protelentur."
Versus 10
"Ego dixi." ID. " Cum Deus Ezechiae sine labore victoriam dedisset, etc., usque ad peccatores in dimidio dierum moriuntur."
Versus 15
ID. "Quod erravi emendabo, tu esto fidejussor et protector: "Non est enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis"."
"Cum ipse." Haec mihi juste, quasi diceret: nihil restat nisi patienter sustinere et ipsum fortem exorare qui fecit quod voluit.