On this page
Caput 5
Caput 5
Versus 2
"Vineam electam." ID. "Alia editio, vineam Sorec, quod est genus vitis optimae, uberrimae perpetuis fructibus; cuncta quae de vinea dicuntur, ad statum animae referuntur, quae a Deo plantata non attulit uvas, sed labruscas: et tradita est bestiis conculcanda, nec imbrem doctrinae suscepit, quia dona praeterita contempsit."
Versus 7
Versus 9
Versus 17
Versus 18
Versus 20
Versus 25
"Ideo iratus." ID. "Notandum quod non exprobrat idololatriam et caetera peccata, sed quod abjecerunt legem Evangelii, et blasphemaverunt sanctum sermonem Domini: qui iratus fuerat contra principes et potentes, qui erant sapientes sibi et munera sequentes; quos devoravit lingua ignis, ut potentes potenter tormenta patiantur."