Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 40

Caput 40

Versus 1

"Consolamini." Quasi dicat: Quia rex vester non compatitur vobis, consolamini Christo. Potest ad gentes referri, de quibus Dominus per Zachariam: "Ego congregabo populum orientis, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum".

Versus 2

"Loquimini ad cor." HIER. "Ad cor loquitur qui moestum consolatur, sicut de Sichen dicitur: "Locutus est Sichen ad cor ejus, et consolatus est eam"."

"Jerusalem." Jerusalem a Chaldaeis et Romanis corpore et anima; Ecclesia a persecutoribus corpore cruciata, animo angustiata.

"Malitia ejus." Malitia afflictio sicut illud: "Si est malum in civitate quod non faciat Dominus".

"Dimissa est." " Causa consolationis, remissio peccatorum,etc., usque ad quia purgata sunt et soluta per poenas."

Versus 3

"Vox clamantis." ID. "Hujus vocis memores, Judaei miserunt ad Joannem ut interrogarent eum: Tu quis es?"

Versus 4

"Omnis vallis exaltabitur. Qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat," etc. Hoc usque hodie in deserto gentilium Ecclesiarum clamant magistri.

Versus 5

"Et videbit omnis caro." De primo adventu subito ad secundum raptus dicit: "Et videbit omnis caro."

"Os Domini." Prophetae qui praedicaverunt futurum Christum, scilicet salutare Dei nostri.

Versus 6

"Quid clamabo?" ID. "Non sine causa quaerit: cum enim se sponte obtulit, dicens: "Ecce ego, mitte me:"populo suo dura nuntiavit, et nunc idem metuit."

"Omnis caro." " Qui portat imaginem terreni, etc., usque ad sic homo, per aetatum successiones, amittit decorem et cadit in mortem."

Versus 8

"Verbum autem Domini." Verbum Christus cum corpore suo, quod est Ecclesia.

Versus 9

"Sion." ID. "Per Sion et Jerusalem, apostolos et alios doctores intelligit, quos admonet ut quae a Domino acceperunt praedicent, et culmina virtutum ascendentes, verbo et exemplo doceant."

Versus 11

"Gregem suum," etc. Nunc contemplatione, in futuro ipsa visione: nunc docendo, postea salvando vel satiando.

"Fetas." Doctores filios quotidie Deo parturientes.

Versus 12

"Quis mensus est?" ID. "Ne de vocatione gentium dubitetur, magnitudo vocantis describitur."

"Pugillo." Pugillus, contractis digitis pugnus, palmus a pollice usque ad minimum digitum extenta manus, ut per palmum et pugillum coelos extentos et globum terrae noverimus.

Versus 13

"Spiritum Domini super me, eo quod unxerit me ad annuntiandum mansuetis misit me: Et requiescet super eum Spiritus Domini."

Versus 15

"Quasi pulvis exiguus." ID. " Hebraei hoc verbo tenuissimum pulverem significari putant, etc., usque ad et tam Graecae quam Latinae linguae paupertatem."

Versus 16

"Libanus non sufficiet." Libanus mons maximus et pascuis uberrimus et arboribus; sed etsi omnia ligna succidantur ad succendendum, et omnia animalia immolentur ad holocaustum, ad implendam vel placandam tamen majestatis potentiam non sufficiunt.

Versus 19

"Nunquid." Stultitiam gentium redarguit, ut ab idololatria recedant.

Versus 20

"Forte lignum." ID. "Hebraice mesuchan , quia genus ligni est imputribile, de quo maxime idola fiunt: hoc autem dicit ut, idolis reprobatis, suscipiatur doctrina Evangelii et reveletur gloria Domini, ut videat omnis caro salutare Dei."

Versus 21

"Ab initio." Legis Moysi, vel a principio mundi in ipsis creaturis quae omnes suum suo modo praedicant artificem.

Versus 22

"Super gyrum." Hinc nonnulli terram quasi punctum et globum esse contendunt.

"Quasi locustae." In ejus comparatione, vel considerata terrae magnitudine.

"Tabernaculum." Hinc quoque in similitudinem sphaerae coelum esse contendunt, et ejus hemisphaerium terris imminere.

Versus 23

"Qui dat secretorum. Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi," et hoc est: "Qui dat secretorum scrutatores, quasi non sint".

Versus 25

"Cui assimilastis me, adaequastis me, dicit Sanctus." Quasi diceret: Quare similitudini Deum comparatis, nec ex creaturarum magnitudinem Deum creatorem intelligitis? si non creditis verbis, credite oculis vestris, et elementorum omnium servitute omnipotentiam Domini cogitate.

Versus 26

"In numero." ID. "Illi numerata sunt quae Abraham numerare non potuit: et serviunt delegato officio, ut sol cursum coeli uno expleat anno, et caetera suo modo."

"Militiam eorum," etc. Angelos scilicet, unde: "Millia millium ministrabant ei". Inde et Dominus Sabaoth dicitur, id est militiae, vel exercituum, vel virtutum.

Versus 27

"Quare dicis," etc. ID. " Cum haec propheta diceret, etc., usque ad sine judice sumus, et immerito affligimur."

"Via mea." Bona opera, non pertinent ad Deum terrena, non considerat quid quisque agat. Inde injuste opprimitur, quasi jumenta et pisces, sine rectore.

Versus 28

"Creavit." Omnia novit, omnia continet, omnia majestate sua dispensat.

"Sapientiae ejus." ID. "Ex hoc loco aliud apostoli sumptum videtur: "Incomprehensibilia judicia ejus, et investigabiles viae ejus:"quasi diceret: Solus Deus aeternus, impassibilis, caetera omnia deficient."

Versus 30

"Deficient pueri." Qui scilicet gaudent corporis sanitate, et pueritiam et adolescentiam putant esse perpetuam.

Versus 31

"Mutabunt." Ut sint fortes in Deo, fient debiles mundo, et post mortem carnis fient immortales.

"Sicut aquilae." Sicut aquila secundum physicos, alliso ad silicem rostro, vetustate nimia aduncato innovatur, sic qui vetustatem peccati per petram, quae est Christus, mortificant, mortui mundo innovantur Deo, unde: "Renovabitur ut aquilae juventus tua".

PrevBack to TopNext