Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 41

Caput 41

Versus 1

"Taceant insulae." HIER. "Quia in salo gentes, scilicet quae salsis et amaris fluctibus saeculi tunduntur.I"

Versus 2

"Quis suscitavit ab oriente." ID. " Quidam Hebraeorum hoc ad Cyrum regem Persarum referunt, etc., usque ad qui ab initio cognovit haec."

Versus 3

"Semita in pedibus." Laborem vel lassitudinem ejus vitae non sentiet: "Exsultavit ut gigas ad currendam viam."

Versus 5

"Viderunt insulae." ID. " Id est gentes in circumitu, etc., usque ad et confortavit eum clavis praeceptorum, ut in timore Domini permaneret."

Versus 8

"Et tu, Israel, serve meus." ID. " Dominus ad apostolos affectuose, etc., usque ad postea electi in amicitiam Dei jungimur."

Versus 9

"Et a longinquis." Jam usque ad extrema Judaei dispersi, et inde ad finem multi vocati.

Versus 14

"Vermis Jacob." ID. "Vermes dicuntur apostoli, tanquam ejus imitatores qui dicit: "Ego sum vermis et non homo". Et sicut vermis penetrat terram, sic praedicatio eorum corda audientium."

"Qui mortui estis ex Israel." Sicut ille qui dicit: "Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres" ; et alibi: "Vivo autem jam non ego; vivit vero in me Christus".

Versus 15

"Ego posui te quasi plaustrum." " Vir ecclesiasticus habet praedicationis rostra, etc., usque ad ut male congregati bene dividantur."

Versus 19

"Dabo in solitudinem cedrum." ID. "Arborum varietates diversitatem spiritualis gratiae significant, ne saltem una chorda de cithara Domini, et aliqua virtus gratiarum Ecclesiae deesse videatur: quarum sublimitatem ad coelestia festinantem illuminat lignum olivae, fomes lucis, requies laborantis vel lassati."

"Spinam, et myrtum, et lignum olivae." " LXX: "Sethim," quae est arbor albae spinae similis, etc., usque ad et ideo consolatores sanctae Ecclesiae significat."

Versus 22

"Annuntiate." ID. " Significat quia idola nec audiendi nec respondendi habent facultatem, etc., usque ad patet quod idola post adventum Christi vocem amiserunt."

Versus 23

"Si potestis." Neque daemones possunt, nisi Dei permissione, quod assident idolis, quia nec porcos, nec sancti Job jumenta potuerunt disperdere sine Dei permissione. Paulus quoque tradidit Satanae quosdam.

Versus 25

"Suscitavi." ID. " Adhuc contra idola loquitur et contra cultores eorum, etc., usque ad ut credant in eum qui venit ab ortu solis."

Versus 26

"Quis annuntiavit ab exordio?" quasi diceret: Nullus in gentibus fuit qui annuntiaverit adventum Filii. Si est autem qui annuntiaverit, dicemus, quia justus est; in adventu Filii, daemones, qui in idolis ventura nuntiabant, obmutuerant.

"Audiens sermones vestros." Quia bruta gentilium corda errorem suum intellexerunt, et vaticinia falsa reliquerunt.

Versus 27

"Primus ad Sion dicet." Ecclesiam significant; ecce astiterunt filii, scilicet tui, quos per fidem meam donavi tibi, scilicet apostoli, quorum praedicatione nati sunt tibi filii.

Versus 29

"Ecce omnes injusti." Quidquid de idolis vel de gentibus diximus, ad haeresiarchas et pravitatis dogmata referamus, quia, Christo pacem Ecclesiae nuntiante et veritatem monstrante, ipsi errores sequuntur, et vento et turbini comparantur.

PrevBack to TopNext