"Ecce servus." HIER. "Notandum quia apostoli Jacob, Israel, et semen Abrahae appellantur, quibus postea quasi servis et hominibus dicitur: "Noli timere, vermis Jacob,"etc. Christus autem non semen Jacob vel Israel, sed servus dicitur."
"Dedi Spiritum." In conceptione; unde: "Spiritus sanctus superveniet in te," etc.. Et in baptismo claruit, cum Spiritus in specie columbae super ipsum requievit.
Versus 3
"Linum fumigans." Sacerdotium jam pene exstinctum, de lino autem fit sacerdotale vestimentum.
"Educet judicium." Judicabit, scilicet non metuens Scribas et Pharisaeos.
Versus 4
"Non erit tristis." ID. "Hoc Matthaeus non posuit, sive inter judicium et judicium media scriptoris errore sublata sunt. Est autem sensus, aequalitatem vultus omni tempore conservabit: Quod de Socrate falso gloriantur philosophi, quod scilicet plus solito non tristis fuerit, nec laetus."
"In terra judicium." Unde: "In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident videant," etc..
Versus 6
"Justitia." Justum fuit ut transiret per apostolos ad gentes contemptus a Judaeis.
Versus 7
"Vinctum." Funibus peccatorum: in Evangelio, quem Satanas vinxerat Dominus solvit.
Versus 8
"Alteri." Filius et Spiritus sanctus in Deitate a Patre alter non est, et ideo eamdem et gloriam et laudem habet.
Versus 9
"Vobis faciam." Ut sciatis, quia ego Dominus, non est alius praeter me: et qui priora cernitis impleta, credatis quae polliceor futura.
Versus 10
"Novum." In novitate Spiritus, non in vestustate litterae; nec solum in Veteri Testamento, sed etiam in Novo.
"Qui descenditis in mare." ID. "Prius piscatores piscium, post hominum; unde ad litteram: multa maria transierunt."
Versus 11
"Cedar." Filius Ismaelis: Saraceni ab eo, qui melius Agareni: sed nomine liberae velaverunt ignominiam ancillae. Ismael enim filius ancillae Agar fuit, ab hac Saraceni. Duodecim enim duces genuit. Nomine quoque ejus ipsa dicitur provincia.
"De vertice montium." HIER. " "Super montem excelsum ascende. De vertice montis."De altitudine virtutis et contemplationis, ut etiam exemplo doceant quae praedicant."
Versus 13
"Vociferabitur." Unde: "Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus" ; et ego in gente stulta irritabo eos.
Versus 14
"Sicut parturiens." Partum consilii mei profundam in lucem sicut mulier infantem, sic proferam dissimulatum dolorem.
Versus 16
"In semitis." ID. "In cognitione prophetarum, qui sunt semitae ad Christum, cum ejus nativitatem, resurrectionem et ascensionem praedicunt."
Versus 17
"Confundantur. Cum plenitudo gentium intraverit." Tunc etiam Israel conversus, erroris sui poenitebit, qui idolis ante servivit.
Versus 22
"Laqueus juvenum." Revertitur ad praedicationem Domini, increpans Scribas et Pharisaeos: Hi enim erant laquei simplicibus ne ad Dominum converterentur.
Versus 23
"Quis est." Hortatur eos propheta, ut saltem aliqui audiant et causam suae captivitatis intelligant et caveant.
Versus 25
"Super eum." Ut quod prius tacuerat, jam non taceret nec verbis, sed tormentis corriperet.
"Et non cognovit." Sicut historiae tradunt, nec gentes hoc fieri in ultionem filii intellexerunt, nec Judaei malitia sua excaecati.