"Audite, insulae." HIER. "Post reliquiarum Israel vocationem et infidelium objectionem (de quibus, "Non est pax impiis, dicit Dominus"), sub insularum nomine alloquitur in persona Filii Ecclesias de gentibus."
Versus 2
"Gladium acutum. Non veni pacem mittere, sed gladium", malos scilicet a bonis separans.
Versus 3
"Gloriabor." Quod non in aliis servis: "Pater, glorificavi nomen tuum" Et alibi: "Exsurge, gloria mea", etc.
Versus 4
"Et ego dixi." ID. "Quasi dicat: Quomodo te glorificavi, qui magnam partem Judaeorum ad te revocare non potui? Hic autem liberum hominis monstratur arbitrium: Dei enim est vocare, nostrum credere, ipso tamen adjuvante, ut justi voluntatis praemium consequantur."
"Ergo judicium," etc. ID. "Judicabit Pater utrum omnia fecerim eis quae debui: "Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi."Et alibi: "Ego te glorificavi super terram"."
"Opus meum." Alii: Labor et dolor meus: quia flevit civitatem, et ait in Psalmo: "Quae utilitas in sanguine meo?" Juxta Hebraicum, pendens in cruce longe a salute mea verba lamentationum mearum.
Versus 5
"Glorificatus." Quasi dicat: Ego Judaeos perdidi, sed glorificatus sum in gentibus, unde, "Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra.".
Versus 7
"Abominatam." Christum et Nazaraeos ejus, quos quotidie Judaei in synagogis maledicunt, quia propter eos regnum, locum et gentem amiserunt.
"Reges." Propheta ad Filium.
"Reges videbunt" te venientem ad judicium: "Reges," scilicet apostoli et alii qui cum Domino judicabunt.
Versus 8
"In tempore placito." Passionis, resurrectionis, in quo placuit Deo redimere genus humanum.
Versus 16
"Ecce in manibus," etc. ID. "Ex hoc discimus Jerusalem in regione Palestinae non esse quaerendam: quae totius provinciae deterrima et saxosis montibus exasperata penuriam fontium patitur."
Versus 17
"Structores." Apostoli et alii: Culpa Judaeorum, id est, Scribarum et Pharisaeorum destructa es praedicatione quorumdam Judaeorum, id est apostolorum tam de Judaeis quam de gentibus congregata es.
Versus 18
"Omnes isti congregati." " Judaei ex omni natione, etc., usque ad quotidie congregantur ad fidem Ecclesiae."
"Ornamento." Variis Spiritus sancti gratiis, quibus ornatur sponsae ambitio, de qua dicitur: "Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate".
Versus 21
"Ego sterilis." Quia post Aggaeum, et Zachariam, et Malachiam, qui et Esdras, non habuerunt prophetas qui eos in lege nutrirent, usque ad Joannem Baptismam.
Versus 23
"Reginae." Idem, sed magis affectuose. Unde: "Astitit regina," etc. Quae scilicet quotidie Christi parvulos nutrit et ad perfectam aetatem ducit.
"Adorabunt." Venerabuntur secundum illud: "Adorabunt scabellum pedum ejus", in quo pede majestas indicatur.
"Pulverem pedum tuorum." HIER. "Omnem scilicet terrenitatem verbo et exemplo mundabunt, secundum quod dictum est, "Quodcunque solveris super terram, erit solutum", etc., unde: "Excutite pulverem pedum vestrorum"."
Versus 25
"Quia haec dicit Dominus." ID. "Respondet quaestioni, quia haec scilicet in adventu suo compleantur."
Versus 26
"Carnibus suis." " Non aliena morte, sed propria, etc., usque ad ferocium bestiarum patens morsibus."
"Fortis Jacob." " Qui dedi fortitudinem Jacob luctandietc., usque ad quasi et oratione contra Esau quem metuis, praevalebis."