Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 50

Caput 50

Versus 1

"Haec dicit Dominus: Quis est?" HIER. "Post vocationem gentium, post captionem fortis, cujus praeda divisa est apostolis, loquitur ad populum Judaeorum super Sion quae superius ait: "Dereliquit me Dominus,"etc."

"Vendidi. Ego autem carnalis sum venundatus sub peccato". "Qui facit peccatum servus peccati est". Unde: "Non regnet peccatum in corpore vestro".

Versus 2

"Quia veni." ID. "Hoc est ut sciatis me matrem vestram non repudiasse, sed eam voluntate propria recessisse: post multa beneficia carnem assumpsi, nec jam per prophetas, sed praesens ipse locutus sum."

"Non erat vir." " Herodi propter malitiam, etc., usque ad de omnibus in commune: "Visio quadrupedum in deserto""

"Vocavi." Quasi diceret: Rationales, "Inclinate aurem vestram in verba oris mei". "Qui sitit, veniat et bibat", et hujusmodi.

"Nunquid." ID. "Invehitur contra eos qui putabant, etc., "usque ad ut exhibeat mihi plus quam duodecim legiones angelorum?"."

Versus 3

"Induam coelos tenebris." Aiunt philosophi non amplius decem stadiis a terra nubes in sublime levari, et solis splendorem abscondi: sic excluso coeli lumine, aer inferior obscuratur.

"Induam." Sanctos, scilicet ut se cognoscant peccatores.

"Et saccum ponam." Ut agant poenitentiam in timore et cilicio.

Versus 4

"Dominus dedit," etc. ID. "Quamvis possint haec referri ad Isaiam, proprie tamen referuntur ad Christum, quasi diceret: Qui olim talia operatus sum, et modo similia operari possum, non est potentia imminuta."

Versus 9

"Quasi vestimentum." ID. "Vestimentum vetustate et tinea consumitur. Judaei quoque quadraginta duobus annis post passionem ad poenitentiam vocati sunt: tandem negligentes contriti sunt advenientibus Romanis, et malae conscientiae tinea devorati."

Versus 10

"Quis ex vobis." " Qui timet non est perfectus, etc., usque ad hic custodit animas sanctorum integras et pudicas et puras."

"Qui ambulavit in tenebris." " Gentilis populus in tenebris, etc., usque ad ad poenitentiam voco; "nolo enim mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat"."

Versus 11

"Ecce omnes," quasi diceret: Nihil prodest exhortatio, nec est spes salutis post scelera: "Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt".

"Accendentes ignem." " Civitatis ignem quo a Romanis succensa est accenderunt, etc., usque ad sic peccatoribus diversa peccati materia plus vel minus succenditur."

"In doloribus dormietis." Quia nec beneficiis, nec tormentis, Dei Filium suscipere voluerunt, unde, "Ite, maledicti, in ignem aeternum".

PrevBack to TopNext