"In anno," etc. HIER. " Ozias ipse est Azarias, etc., usque ad cadens in faciem, excelsa voce clamat ad Dominum."
"Rex Ozias." Rex, scilicet leprosus, qui sacerdotium usurpavit.
"Vidi Dominum." Christum scilicet. Visus est Filius in habitu regnantis; locutus est Spiritus sanctus propter consortium majestatis, unitatemque substantiae.
"Super solium excelsum," etc. HIER. "Qui videt Dominum regnantem in coelestibus virtutibus, videt eum super solium excelsum et elevatum, quae sunt Throni et Dominationes, etc."
Quidam dicunt seraphim virtutes in coelo Deo assistentes et laudantes, quae in ministeria mittuntur maxime ad eos qui purgatione indigent, et propter peccata aliqua ex parte suppliciis.
ID. "Cherubim, multitudo scientiae, super quos Dominus in modum aurigae sedere ostenditur, unde: "Qui sedes super cherubim,"etc. Seraphim autem praeter hunc locum in Scripturis canonicis me legisse non memini. Errant ergo qui in precibus solent scribere: Qui sedes super cherubim et seraphim."
Versus 2
"Stabant." ID. "Id est, stant assistentia Deo; volant demonstrantia Deum; nudant quasi medietatem; non manifestant quae velata sunt; non velant, quae nota sunt."
"Sex alae uni." ID. "Victorinus duodecim apostolos intelligit. Nos autem duodecim lapides altaris quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas in diademate sacerdotis."
ID. "Alas habere dicuntur angeli, quia in superioribus commorantur, vel propter velocem in omnibus discursum, sicut et venti alati dicuntur."
"Duabus velabant faciem ejus." " Ante haec quae fuerunt nescio, etc., usque ad angeli quoque et praedicatores nihil inde docent; similiter:"
"Velabant pedes." HIER. "Quid post hunc mundum futurum sit ignoramus: media tamen, quae sex diebus vel aetatibus facta sunt, vel fiunt; cognoscimus tantum "Duabus velabant,"quia de praesenti tantummodo notitiam habemus."
ID. " Hebraeus meus longe alia via ingressus est, etc., usque ad et tunc vere purgatus labiis, dixi ad Dominum: "Ecce ego, mitte me.""
Versus 3
"Et clamabant." ID. "Non leviter dicunt, sed salutarem omnibus confessionem clamore pronuntiant: Sanctus, sanctus, sanctus, quia et ipsa, scilicet seraphim sancta: sanctius enim his nihil est: mirantur autem quod Filius tantum se humiliaverit et crucem subierit, et terrenis innotuerit."
"Sanctus, sanctus," etc. Mysterium Trinitatis. In utroque Testamento Trinitas praedicatur, Dominus Christus, scilicet qui hic quatuor litterarum est, quod proprie de Deo ponitur: Iod, He, Iod, He; id est, duo "ia," quae duplicata ineffabile nomen Dei faciunt.
"Plena est omnis terra." ID. " Et implebitur, etc., usque ad post duos et quadraginta annos a passione Domini."
Versus 4
"Superliminaria." " In Veteri Testamento locutus est Dominus, etc., usque ad quem capientes dicimus: "Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus"."
Versus 5
"Pollutus." ID. "Hoc dicit pro societate populi, cum quo cogebatur loqui. Noxium est cum peccatoribus vivere."
"Ego habito." Nota cum peccatoribus non esse morandum.
"Et regem Dominum exercituum vidi oculis meis: et volavit ad me unus." Sic Abraham postquam vidit Dominum et vocem ejus audivit, se cinerem et pulverem esse confitetur, quia quantacunque sit hominum dignitas, vilescit in comparatione ejus.
Versus 6
"De seraphim." ID. "Seraphim per m, in masculino genere per n, in neutro genere plurali dicimus. Seraphim tamen singulariter dici potest, sicut cherubim et cherub."
"Et in manu ejus." Id est, operatione ejus, id est Christi. Calculus, id est, charitas, quem forcipe, id est doctrina duorum Testamentorum, de altari tulerat, et Isaiae in exemplum posuerat.
"Calculus." ID. "LXX: carbunculus, lapis ignitus, qui propter flammeum colorem igneus dicitur."
"Forcipe." ID. " Haec est scala Jacob gladius bis acutus, etc., usque ad Dei sermonem duplici acie praeceptorum comprehendens."
"De altari." Quod Joannes vidit in Apocalypsi, quod est plenum calculis ignitis, quibus possunt peccata purgari.
Versus 7
"Ecce tetigi labia tua:" unde: "Quid detur tibi aut quid adjiciatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis". Hic est sermo Dei, de quo dicitur: Habes carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adjutorium.
"Et auferetur iniquitas." ID. "Jeremias, qui puer erat, ideo pene immunis a peccato solius manus attactu purgatur. Ad Isaiam vero qui dicit: Vir pollutus labiis ego sum, angelus cum calculo mittitur."
Versus 8
"Quem mittam?" Non cogit, sed voluntatem quaerit: voluntas enim sola praemium meretur. Isaias autem, tanquam purgatus, offert se spontaneus.
"Mitte me." ID. " Putat se bonum nuntiaturum, etc., usque ad non temeritatis esse, sed obedientiae, quod se obtulerit."
Versus 9
"Audite audientes." ID. " Lucas secundum LXX in Actibus apostolorum: "Aure audietis et non intelligetis,"etc., usque ad et magis Graecis quam Hebraicis utitur testimoniis."
Versus 10
"Excaeca," etc. ID. " Cui simile, etc., usque ad nec est Dei crudelitas, sed misericordia, infidelibus excaecatis, humiles illuminare."
"Et convertatur." Quamvis grave peccatum sit, si convertatur quis, potest salvari: sed hi pro magnitudine sceleris, poenitentia sunt indigni.
Versus 13
"Et adhuc." Et pro, id est, adhuc ex ea gente decimatio, quasi adhuc decima pars illius gentis remanebit.
"Et erit." Sub Adriano, Judaea iterum vastata est, quinquagesimo vero anno post captivitatem Romanorum. Prohibiti enim sunt publicis legibus Judaeam intrare.